De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as [*]( 6 Psal. 115, 12 ) [*]( 1 me-bus praestat A 5 propheta ei debere B 9 morte morti ex morts morte d corr. m. 2 qui] quod B 13 redibere (post possumus) B 14 reddamus] quod in edd. ante Halmium apparet curamus Brassicano debetur qui sic scripsit in ras. uocis reddamna in v redibitio ex redebitio A corr. m. 2 redibitio B 17 noluit omnibus B 18 pietati tantae nicissitndinem Halmius: pietatem tantę niciesitndinis ex pietatem tante uicissitndinem d corr. m. 2 pietatem tanta nicissitndine B (\'cf. VI 27 praeclaram passioni eius nicisaitndinem reddimns\' Halmius) 19 exemplo. et om. B admirabiles ex -bilis d corr. m. 2 ammirabiles B 20 admotae ex admod$A corr. m. 2 22 caelestium flamma gemma B 24 afectui aU. f s. scr. m. 2 A affectu B sui d 8.I. m. 1 )