De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat autem suam caritatem deus in nobis: nam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. idcirco itaque ait: commendat suam caritatem deus in nobis. quomodo commendat ?