De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur.