De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sicut enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos suum per eum, quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit intellegi. et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in caelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris in se affectum uoluit agnosci. et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. probat quippe hoc uox saluatoris in euangelio dicentis: sic enim dilexit deus hunc mundum,. ut filium suum unicum daret pro mundi uita. sed et apostolus dicit: deus, inquit, filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?\'

X. Hoc est ergo illud, quod supra dixi, quia plus nos amat deus quam pater filium. euidens quippe res est, quod super affectum filiorum nos deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. et quid? plus addo, et hoc filio iusto et hoc [*]( 7 Act. 17, 28 13 Rom. 1, 20 16 Eph. 3, 15 20 Ioh. 3, 16 22 Rom. 8, 32 ) [*]( 2 sobolis ex aoboli Å eorr. m. 2, item 5 prioaait ex primaait et 6 deseenderit ex deseenderft 9 accipimns Å 11 ipeo] quoque B amare ex amore A eorr. m. 1 18 eognosci B quidiftam (alt. d lit. s. scr.) de (punctis suppositis) patris d m. 2 20 sic deus dilexit B 21 daret B 8. I. nita] salute B 23 nobis omnia B 26 filium pater B 27 suo om. B 28 Addb ex Ado d eorr. m. » (\'quid plns? addo uulgo interpungitur ; at w. VI 39. 48 VII 60. 88 sq. ad eccl. IIII 21\' Halmius) )

81
filio unigenito et hoc filio deo: quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, id est pro malis pro iniquis pro impiissimis.

quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur.

ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat autem suam caritatem deus in nobis: nam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. idcirco itaque ait: commendat suam caritatem deus in nobis. quomodo commendat ?

scilicet quia non [*]( 13 Rom. 5, 6 19 Bom. 5, 8 ) [*]( 1 et quid B 3 existimare B erga ex ergo d corr. m. 1 quaeat d 5 Nam sed priore N lit. parte erasa ut restare uideatur Iam A humanam B 8. l. 7 fecisset om. B occidis ; (s punct.) sad (colon et d lit. m. 2) d occidisset B 8 mirabilis ex. miraculis A corr. m. 2 12 immensitatem B 8. I. 13 quid ex quit d corr. m. 2 .14 sec*dam s. ras. scr. u A 16 ullas aix A 22 magis add. 8. l. post igitur m. rec. A, om. B .. ) [*]( VIII. ) [*]( 6 )

82
merentibus praestat. si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse sed quae debuerat reddidisse. quid ergo nos pro his omnibus retribuimus uel potius quid retribuere debemus? primum scilicet illud, quod beatissimus propheta et debere se et redditurum esse testatur dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus ac pro eo, qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes, tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. quo fit ut, etiamsi mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere reddamus.

itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as [*]( 6 Psal. 115, 12 ) [*]( 1 me-bus praestat A 5 propheta ei debere B 9 morte morti ex morts morte d corr. m. 2 qui] quod B 13 redibere (post possumus) B 14 reddamus] quod in edd. ante Halmium apparet curamus Brassicano debetur qui sic scripsit in ras. uocis reddamna in v redibitio ex redebitio A corr. m. 2 redibitio B 17 noluit omnibus B 18 pietati tantae nicissitndinem Halmius: pietatem tantę niciesitndinis ex pietatem tante uicissitndinem d corr. m. 2 pietatem tanta nicissitndine B (\'cf. VI 27 praeclaram passioni eius nicisaitndinem reddimns\' Halmius) 19 exemplo. et om. B admirabiles ex -bilis d corr. m. 2 ammirabiles B 20 admotae ex admod$A corr. m. 2 22 caelestium flamma gemma B 24 afectui aU. f s. scr. m. 2 A affectu B sui d 8.I. m. 1 )

83
tellegeremus, quid nos pro domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc, quod apostolus dicit, ut mortificaremur caritate illius tota die, et neque tribulatio neque angustia neque persecutio neque fames neque nuditas neque gladius posset nos separare a caritate dei, quae est in Christo leau domino nostro.

XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.