De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed responderi uidelioet ad haec potest, quod facere semis ista non liceat: nam profecto facerent, si liceret. credo: sed quae fieri non uideo, quasi facta habere non -possum. quamlibet enim in eis improbae mentes, quamlibet malae cupiditates sint, nullus pro eo, quod non admittit, scelere punitur. malos esse seruos ac detestabiles satis certum est, sed hoc utique ingenui ac nobiles magis execrandi, si in statu honestiore peiores sunt. quo fit ut ad illum perueniri exitum rei huius necesse sit, non ut serui sint a reatu nequitiae suae absoluendi, sed ut plurimi diuites magis sint seruorum comparatione damnandi.

nam illud latiocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod, cum Romana respublica uel iam mortua uel certe extremum [*]( 2 haec otn. B m. 1 7 diximas utique (ex itaque A corr. m. 2) ut male ex antecedentibus repetitum seclusimus 8 improbaUter B eomprobemua ex comprobamus Å corr. m. 2 \' 10 - Bomquid enim aliqaia B (aliquis a. I.) 13 libidinia sed s punet. A respondari (ex respondere m. ree.) uidelioet ad haec d ad haec responderi uidelioet-B 17 mentes et cupiditates ex -tia A corr. m. rec. item paulo poet malos e. seruos ac detestabilesex malus e. saruus ac -bilia . 18 noa B s. 1 . amittit B 20. honestioree m fin. s punct. A, item s. un∗∗ statu, fuisse uidetur eunt si in statu. et hoc frwt. rectius; ad sunt—sunt cf. 17: non suut tamen tam miseri quam sunt mali; item 9 bis et saepissime alias ; cf. Sitz.-Ber. p. 25 ut et Å et B add. m. 2 21 peruenire d 23 plurime tuper e ser. u m. 2 A magis punct. m. 2 A )

74
spiritum agens in ea parte, qua adhuc uiuere uidetur, tributorum uinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inueniuntur tamen plurimi diuitum, quorum tributa pauperes ferunt, hoc est, inueniuntur plurimi diuitum, quorum tributa pauperes necant. et quod inueniri dicimus plurimos, timeo ne uerius diceremus omnes: tam pauci enim mali huius expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte, qua multos diximus, omnes paene diuites reperire possimus.

ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt, quam ut diuites cunctos immunes redderent, miserorum tributa 10 cumularent; illis ut demerentur uectigalia uetera, istis ut adderentur noua; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut aocessio maximarum adfligeret; illi ut eorum, quae leuiter ferebant, imminutione ditescerent, isti at eorum, quae iam ferre non poterant, multiplicatione more-15 rentur, ac sic remedium illud alios iniustissime erigeret alios iniustissime necaret, aliis esset sceleratissimum praemium aliis sceleratissimum uenenum ? unde aduertimus, quod nihil esse et diuitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius, quos etiam illa, quae to pro remedio cunetis dantur, occidunt.

VII. Ikm uero illud quale, quam sanctum, quod si qui ex nobilibus conuerti ad deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? statim enim, ut quis melior [*]( 5 iunenire d 8 repperire possimus A, possemus reperisse B 18 etiam deceesio B 14 imminutione morirentur ditescere ∗∗∗ isti d sed et moririntur -ex sequenti uersu huc inlatum mutauit m. 2 4n molirentur, et, ne infintiuum deesset, diteecerent, uel potius, eum rasura quattuor uel quinque litterarum appareat, ditescerentur in ditescere 15 lam] etiam B morirentnr (9ic) d m. reė. s. h 18 quod in quo A mut. m. » 22 quod ei hi (A m. 3 eorr. hie) qui .AB; in hi quid lateat non iiquet; primum cogitaui m si hi latere ulti et pre qui scribendum esse quis (tit est in Ttv) ut paulo pott §. 53: abi enim quia nuitanerit uestem cf. Sitz.-Ber. p. 25; sed nunc veri puto sitnilius hi uel potius hic ab aHfuo additum esse qui pro qui expectabat quia 25 melior.es se sed es m. 2 d-)

75
esse temptauerit, deterioris abiectione ca!catur, ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne uiles habeantur. et ideo non sine causa apostolus clamat: saeculum totum in malo positum est. et uerum est; merito enim totum esse in malo diertur, ubi boni locum habere non possunt. siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint i sunt, aut qui boni sunt multorum persecutione crucientur.

itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se adplicuetit, Hico honoratus esse desistit. ubi enim quis mutauerit uestem, mutat protinus dignitatem: si fuit sublimis fit despicabilis, si fuit splendidissimus fit uilissimus, si fait totus honoris fit totus iniuriae. et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam dei ant iracundiam perferunt, ubi deum in sanctis omnibus persequuntur; peruersa enim sunt et in diuersum cuncta mutata. si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. nihil itaque mirum est, Si deteriora cotidie patimur, qui cotidie deteriores sumus. et noua enim cotidie homines mala, faciunt et uetera non relinquunt: surgunt recentia crimina nec re- pudiantur antiqua.

VIII. Quia ergo est cansationi locus? quamlibet aspera et aduersa patiamur, minora patimur quam meremur. quid querimur, quod dure agat nobiscum deus? multo nos cum deo durius agimus. exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris et ad puniendos nos trahimus inuitum. cumque eius naturae sit mens dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moueatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. uim, ut ita dixerim, [*]( 3 Ioh. 5, 19.. ) [*]( 2 ne ex nec d corr. m. 2 7 aut quii B 8 at] sicut B 11 despl∗cabilis ex displicabilis d corr. m. 2 13 ubi] q d m ras. tn. ree. 14 sanctis bominibus coni. Rittershusius perseqnntnr alt. n m. rec. g. scr. A persecuntur B 15 si bonus est malus B 17 est dm. B 19 teliqunt AB 28 quaeriniur AB quid dure B durae sed a punct. A dorius cum deo fr eum] dteuin B 26 iracundiae ex -dia A eorr. m. 1 28 est JB 8. 1. )

76
facimus pietati suae ac manus quodammodo adferimus misericordiae suae. cumque eius benignitatis sit ut uelit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus

( uindicare. ac sicut illi solent, qui munitissimas urbes obsident aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur — omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant — ita nos ad expugnandam misericordiam dei omni peccatorum immanium scelere quasi omni telorum genere pugnamus; et iniuriosum nobis deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi deo simus. omnis siquidem Christia--

norum omnium culpa diuinitatis iniuria est. nam cum illa, quae facere a deo uetamur, admittimus, uetantis iussa calcamus, ac per hoc impie in calamitatibus nostris seueritatem diuinam accusamus: quippe nobis nos accuaandi sumus. nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. quid ergo de poenarum acerbitate querimur ? unusquisque nostrum ipse se punit. et ideo illud propheticum ad nos dicitur: ecce omnes uos ignem a accenditis et uires praebuistis flammae: ingredimini in lucem ignis uestri et flammae, quam accendistis. totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo scriptura commemorauit. primum enim ignem accendit, postea uires ignibus praebet, postremum flammam ingreditur quam parauit. quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? scilicet cum primum peccare incipit.