De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
hic est enim, inquis, eorum actus, quae et professio, ac per hoc nihil mirum est, si agunt quod profitentur: quasi uero aut agere ullum deus res malas uelit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores uideantur agere personae, praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani: et absque dubio, ubi maior est peccantium turba, maior est diuinitatis iniuria. sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est.
parum est id quidem, quia non aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. sed uideamus tamen, si uel id ipsum parum sit carens crimine. ac primum consideremus, quid de huiusmodi hominibus dicat sermo diuinus. arguens quippe apostolus dei populum sic ait: audite, fratres mei dilectissimi. nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. [*]( 25 Iac. 2, 5 ) [*]( 2 intra in templum (aic) A 4 probositatem B 5 aut] ut B 7 hac ex ac A eorr. m. 2 10 officiliom B 12 ferre B 14 ullum B s. I. 15 paenitus A offensum B 17 micior wi mecior A (ortum ex maior aperta, quam dicunt, a lit. = cc scripta, guam in A haud raro imteniri l. 1. p. 7 monuimus);ceterum fort. torib. ea maior 18 hiimani: et (non humani, et ut uulgo) interpungendum est cum Hartelio, aut scribendum paulo post maior sit diu. uel maior et diu. 22 id om. B 24 sermo dicat B 28 exonerastis B )
grane hoc apostoli testimonium est, nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire.
quis enim uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione con- I demnant.
sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit.
XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti, [*]( 3 testimonium apostoli est B 5 idem praeter AB etiam v, notI iidem quod Brassicano debetwr 12 uel ue A 13 horrent ex horrunt A corr. m. 2 14 immodum d 15 acousator ease A exaccusatores B eisecutores Hartdius (propter seqg. quod occulte agant): ezcusatores AB Halmius. exsecrantur B ut vid. 16 dampnare et post condempnant fere ubique; quare in posterum talia non adnotabo 17 putant ipsos se ceteros putant ipeos B 22 priuilegium dicare B 27 sordibus A )
non sanat connersio unius crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari.
loquens deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi.
cum enim nullus illis quos supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari [et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? et recte. nam licet omnes admodum filii membra parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae. [*]( 12 Ezech. 14, 14. ) [*]( 2 proderet B (prodesset Ttv) 3 unius conuersio B 6 his qui B 7 magnus B et u m. 2 mut. in o A profecto ex profectu A corr. m. 2 10 est crimen B 11 estimet A ęstimet B 13 Danihel A 14 neque] et B 15 neminem tamen B (neminem tam sed tam linea transuersa deZ. in v Brassicanus) 17 iustitiae A 21 nullis A 22 par. eras. 8 lit. A liberare A 23 et (ante extranei) Hartelio, et (ante mali) delendum uidetur Halmio 25 promeruernnt B )
nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione peccamus. [*]( 1 qui non Christianos esae dicimus B qui Christianos (sed o mut. in i et 8 punct.) esse dicimur A 2 omnino enim nihil B 5 cum om. A 7 loaalium d 10 sancto B s. h nam et B 11 ledimus ex ludimus tn v eotY. Brassicanus: laudemus d ludimms B (in archetypo d cod. futsse suspicor landimus s. ser. e iit. quae substituenda fuit pro u sed male ponebatur pro i) 12 post peccamus ΕΧΡ̃L. LIB. m. INCIPIT LIBER(om. B) QUARTUS AB )
I. Discedatur itaque ab illa, quam supra diiimus, Christiani nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est nec Christum credat qui Christi mandata conculcat, ac per hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani hominis opus non agit, Christianus non esse uideatur; nomen enim sine actu atque officio suo nihil est. nam, sicut ait quidam in soriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine homine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto?
itaque, ut isdem uerbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine merito nisi ornamentum in Into ? sicut etiam per diuinas litteras sacer sermo testatus est dicens: circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. et in nobis itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur.
denique qui uult plenius scire uocabula nihil esse sine rebus, [*]( 11 Salu. ad eccL II, 37 17 Pron. 11, 22 ) [*]( 2 Discedatur ex Discoditur in v corr. Brassicanus: DiscmrB d DISCEDITUR B QUA Å qUę B 3 Bcimus sed c punct. Å 4 etiam om. B 9 hominis B 10 nomen] nõn A 13 sine nomine B 15 uocabulum bis habet T sed semel punetatum, item v; quodnon silentio praeterii guia nostrum de communi utriusque cod. fonte iudicivm (cf. Sitg.-Ber. p. 18 sq.) confirmare uidetur 16 ornamento d sed s. o fin, scr. m. 2 f 17 testatus est B corr. ex testatnr 19 quod si B )
propter quodio etiam alibi deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: uoca nomen eius, nondilecta. et iterum ad Iudaeos ipsos: uos non estis populus meus, et ego non sum deus uester. cur autem hoc de eis diceret et ipse alibi euidenter ostendit; sic quippe ait: dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum. et iterum: uerbum, inquit, domini proiecerunt et sapientia nulla est in illis.
quod quidem timeo ne non magis tunc de eis dici potuerit quam de nobis nunc dici possit, quia nec uerbis dominicis obtemperamus, et qui uerbis domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. nisi fortasse credimus sapienter nos deum spernere et hoc ipsum, quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam iudicamus.