De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sine murmuratione quoque et querela nos deus noster esse praecepit. quando haec in humano genere non fuerunt? si aestus est, de ariditate causamur, si pluuia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem, si fecundior, uilitatem. adipisci abundantiam cupimus et eandem adepti accusamus. quid dici hac re improbius quid contumeliosius potest? etiam in hoc de miserioordia dei querimur, quia tribuat quod rogamus.
abesse a seruis suis omne omnino etiam oculorum scandalum deus praecepit, et ideo, si quis, inquit, uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. hinc intellegere plene possumus quam castos nos esse saluator iusserit, qui etiam licentiam uisionis abscidit. sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum et omnes improbas cupiditates in cor per oculos quasi per naturales cuniculos introire, extinguere eas penitus foris uoluit, ne intus orirentur et letaliter crescentibus fibris conualescerent fortasse in anima, si germinassent in uisu.
idcirco itaque ait dominus [*]( 4 Ephes. 4, 31 10 Pbii 2 18 Matth. 5, 28 ) [*]( 1 cui A m. 2 8. I. pune A puncta e lit. et a. scr. it m. 2 puniet B (item in v sed mute in punit Brassicanus) e om. B 2 delirare ex delerare A corr. hic et paulo post m. 2 8 cordibus nostris B 13 conqueritur ex conquerimur A eorr. m. 2, item sterilitatem ex sterelitatem 14 uilitate A 16 potest ex post A. corr. m, 1 quaerimur B et a puncta A 20 metatus (sine est) B m. 1 25 eia B et i m. 2 mut. in a A 26 loaaliter A fibris ex febris A corr. m. 2 eonualesceret B {non A ut apud Halm) 27 animo B geminassft A 28 noxia B )
unde est illud etiam, quod in sequentibus ait dominus: si scandalizat te oculus tuus, erue eum, et si scandalizat te manus tua, abscide eam: expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mi ttatur in gehennam. si igitur iuxta dei uerbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam uitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus, non quod membris suis quia priuare se debeat, sed, quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis interdum aut manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur: ubi enim de ministerio agitur et uita, rectius profecto Christiano est ministerio cor rere quam uita.
IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus oboedire nos sibi dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in uniuersis mandatis deo aut certe uel in paucissimis obsequantur? ubi sunt qui aut inimicos diligant aut persequentibus benefaciant ant malos in bono uincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? quis est, apud quem detractioni penitus nihil liceat, qui conuicio suo neminem [*]( 9 Mare. 9, 46 Matth. 29, 30 ) [*]( 2 fugeret ex fugiret d curro m. 2 3 perfecte et pcudo post sincerissime d 6 christiani hominis uita B 7 incolumitate ex incolomitate d corr. m. 2, item oculus ex oculos 14 gehennam sed m male pwnct. A 15 nos om. B 16 priuari d 17 necesaaria d 18 aut quasi manibus B 20 påtiamus B 29 detraetioni Rittershusius in margine (quam emendationem certissmam faeit quod Saluianus ipse c. 8 scribit: numquam detractione saturamur): )
quae cum ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro esse:
quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius ? non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur.
quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus, [*]( 15 Prou. 1, 24 Mich. 3,4 Psal. 17,42 Hierem. 11,11 Zachar. 7,13 ) [*]( delectationi B etex dilectatione corr. m. 2 A; primum scribendum putaueram detractationi ut est apud Cyprianum p. 689, 19 ed. Hartelius: bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractationis sordibus repurgetur; sed nunc et ibi quoque ex cod. C recipere mali. detractionis 1 coherceat AB 3 cumita ex comita A corr. m. 2 4 nihil A quod Halmium fugit, qui in B certe nil inuenisse uidetwr 5 quaeramur A, item paulo post quaeri sed hic a puncta 7 audiri ex audire A corr. m. 2 ut] et B 11 iuste A quaerimoniae A sed priore a punct. 13 deum] domini B 14 quam nos om. B qua] quam B 15 etiam ipse dominus B 17 quid (post aut) om. B m. 1 20 contempnat A (item paulo post comtempnamus et contempni) seruos ex seruo A corr. m. 1 22 domini om. B carnales A arn litt. in ras.; quid m. 1 habuerit (Halmius dicit curiales) discernere non potui; cur tales B (curiales Ttv); saeculares suspicatur Hartelius )
graue et luctuosum est quod dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei ? aut praeter paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine.
interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint.
in hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi [*]( 3 kari*simos (sic) A sed sup. o scr. v \' 8 et quid plura] cf, sed quid plura VI 75 9 sum A s. l. m. rec. ecclesia dei B 10 exacerbatrix ex acerbatrix A corr m, rec. (cfr. paulo post: qui ingre.. dituT ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum) 11 poena hoc loco A 15 ganneonem A 17 flagiliis ex plagitiis A corr. m. rec., item pauio post quae ex quem 18 hominum-quotusquisque otn. A oculorum aberratione 25 perpetrarint ex perpetrarent A corr. m. 2 hac A probrositatem morum B 26 prope ex probe A corr. m. 2 27 minus sit B )
in templa autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam prouocare.
nonum siquidem monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut mala antiqua defleant, ** exeunt. et quid dico, exeunt? in ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum.
denique si uult quispiam scire, quid in templo huiusmodi homines cogitarint, uideat quid sequatur. siquidem consummatis sollemnibus statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur alii ut inebrientur alii ut fornicentur [*](21 Psal. 108, 7 ) [*]( 2 praesidum ex praesidium A corr. i eras. aut] ac B 7 uerecundia B 12 exacerbandum ex exercebandum A corr. m. 1 enim om. B 15 intra litt. nt m. rec. add. A 16 ante exeunt la- cunam indicauit Baluzius, post exeunt Halmitu, qui \'supplendum uidetur\', inquit, \'exeunt, ut noua committant\' (uel perpetrent); nos quoque ante exeunt statuimus lacttnam et putamus excidisee verba exsecuturi noua coUatis postremis huius capitis uerbis; cfr. quae disputauimus in sit#.- Ber. p. 9 20 auctrix ex autriJ: A corr. m. 2: aut (ut corr.) rix B (aut rixa Tt » rixa v) 21 scripturae ex scriptura A corr. m. 2 22 condempnati A 24 cogitarint B: cogitarent A sollempnibus A )
X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem, quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant, ceterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui., quid autem aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud omnium militantium quam rapina P sed putas forsitan, quod hoc etiam de personis\' istiusmodi ferri possit.