De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

inuidiam procul esse iussit Christus a nobis. at nos e contra non extraneis tantum sed etiam proximis inuidemus , nec solum inimicos sed etiam amicos nostros liuore perfundimus. adeo prope in omnium sensu hoc malum regnat, adeo esuriendi libido terminum habet, detrahendi libido terminum non habet; nam semper admodum cibo, numquam detractione saturamur.

sed lenis forsitan poena istius labis est. detrahens, inquit scriptura sacra, eradicabitur. grauis profecto et tremenda animaduersio: sed tamen nulla correctio. dummodo enim unusquisque hominum alium lacerare non desinat, tanti putat, ut etiam sibi ipsi non parcat. sed digna plane mali istius retributio est, quae solum persequitur auctorem; illi enim nihil [*]( 11 I Cor. 6,10 21 Rom. 1, 30 Psal, 139,12 Prou. 21, 28 ) [*]( 2 pertinerent A m. I sed m. 2 punct. t et e penult. et supra n scr. u 3 sermo non B 4 tela irarum B quidquid B 8 uelle facere B possit in posset A mut. m. 2. 9 omnes ex omnis A corr. m. 2 10 non om. B optemperamus A 15 ChristuB om. B at] ad A sed 8. scr. t Zit. m. 2 uel 1 16 solum ex solam A corr. m. 2 18 adeo Hartelio suspectum uidetur (fort. scr. regnat, atque addo) 20 detractatione A 21 forsitan lenis B labis v et corr. ex laboris B m. 2: leuius (aic) A 22 profecto ex profectu A corr. m. 2 23 anima aduersio A sed priore a UL punct. 25 ipse B mali ex male A corr. m. 2 )

54
noeet penitus cui detrahit, tantummodo illum punit e cuius ore procedit.

sed delirare, opinor, nidemvr ista repetendo, et fero ut nos delirare uideamur. numquid delirauit dominus qui praecepit: omnis enim, inquit per apostolum suum, clamor auferatur a uobis cum omni malitia. utrumque quidem hoc in nobis iugiter perseuerat, sed magis tamen malitia quam clamor. clamor quippe non semper est in oribus nostris, malitia autem semper in cordibus; ac per hoc puto quod., etiamsi in nobis clamor desineret, tamen malitia permaneret.

sine murmuratione quoque et querela nos deus noster esse praecepit. quando haec in humano genere non fuerunt? si aestus est, de ariditate causamur, si pluuia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem, si fecundior, uilitatem. adipisci abundantiam cupimus et eandem adepti accusamus. quid dici hac re improbius quid contumeliosius potest? etiam in hoc de miserioordia dei querimur, quia tribuat quod rogamus.

abesse a seruis suis omne omnino etiam oculorum scandalum deus praecepit, et ideo, si quis, inquit, uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. hinc intellegere plene possumus quam castos nos esse saluator iusserit, qui etiam licentiam uisionis abscidit. sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum et omnes improbas cupiditates in cor per oculos quasi per naturales cuniculos introire, extinguere eas penitus foris uoluit, ne intus orirentur et letaliter crescentibus fibris conualescerent fortasse in anima, si germinassent in uisu.

idcirco itaque ait dominus [*]( 4 Ephes. 4, 31 10 Pbii 2 18 Matth. 5, 28 ) [*]( 1 cui A m. 2 8. I. pune A puncta e lit. et a. scr. it m. 2 puniet B (item in v sed mute in punit Brassicanus) e om. B 2 delirare ex delerare A corr. hic et paulo post m. 2 8 cordibus nostris B 13 conqueritur ex conquerimur A eorr. m. 2, item sterilitatem ex sterelitatem 14 uilitate A 16 potest ex post A. corr. m, 1 quaerimur B et a puncta A 20 metatus (sine est) B m. 1 25 eia B et i m. 2 mut. in a A 26 loaaliter A fibris ex febris A corr. m. 2 eonualesceret B {non A ut apud Halm) 27 animo B geminassft A 28 noxia B )

55
petulcos impudicorum hominum intuitus noxa adulterii non carere, scilicet ut qui bona fide fugeret adulterium custodiret aspectum. perfectae siquidem ac sincerissimae sanctitatis nolens cultores suos facere saluator iussit ab his cautissime etiam minima uitari, scilicet ut quam pura est pupilla oculi tam pura esset uita hominis Christiani et, sicut salua intuitus incolumitate pulueris labem in se oculus non reciperet, sic uita nostra labem in se penitus impudicitiae non haberet.

unde est illud etiam, quod in sequentibus ait dominus: si scandalizat te oculus tuus, erue eum, et si scandalizat te manus tua, abscide eam: expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mi ttatur in gehennam. si igitur iuxta dei uerbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam uitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus, non quod membris suis quia priuare se debeat, sed, quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis interdum aut manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur: ubi enim de ministerio agitur et uita, rectius profecto Christiano est ministerio cor rere quam uita.

IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus oboedire nos sibi dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in uniuersis mandatis deo aut certe uel in paucissimis obsequantur? ubi sunt qui aut inimicos diligant aut persequentibus benefaciant ant malos in bono uincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? quis est, apud quem detractioni penitus nihil liceat, qui conuicio suo neminem [*]( 9 Mare. 9, 46 Matth. 29, 30 ) [*]( 2 fugeret ex fugiret d curro m. 2 3 perfecte et pcudo post sincerissime d 6 christiani hominis uita B 7 incolumitate ex incolomitate d corr. m. 2, item oculus ex oculos 14 gehennam sed m male pwnct. A 15 nos om. B 16 priuari d 17 necesaaria d 18 aut quasi manibus B 20 påtiamus B 29 detraetioni Rittershusius in margine (quam emendationem certissmam faeit quod Saluianus ipse c. 8 scribit: numquam detractione saturamur): )

56
laedat, qui silentio os coherceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat P quia est, qui faciat haec minima? ut non dicam illa, de quibus diximus paulo ante, maiora.