De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quae uultis, inquit saluator, ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis similiter. huius sententiae partem tam bene nouimus, ut numquam praetereamus, partem sic praetermittimus, quasi penitus nesciamus. nam quid ab aliis praestari nobis uelimus optime nouimus, quid autem ipsi aliis debeamus praestare nescimus. atque utinam nesciremus! minor esset ignorantiae reatus secundum. illud: qui nescit uoluntatem domini sui, uapulabit paucis: qui autem scit et non facit eam, uapulabit multis. nunc autem hoc maior offensa est, quod partem sententiae sacrae pro commodorum nostrorum utilitate diligimus, partem pro dei iniuria praeterimus.

exaggerat quoque hoc dei uerbum officio praedicationis suae apostolus Paulus dicens: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius. et iterum: non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes sed ea quae aliorum. uides quam fideliter praeceptum Christi fuerit exsecutu: ubi, cum saluator sic nos [*]( 5 Matth. 5,39 12 Matth. 7,12 19 Luc. 12,47 25 I Cor. 10, 24 26 Phil. 2, 4 ) [*]( 2 cm minimam - partem ? 3 capiamus B 4 mandato B 10 eedenti ex eedente A corr. m. 2 post praebeat A tn. 2 add. alteri tum] dum A 16 prestare (sed e in fin. m ras.) ue*limus d 18 minor esset ex minores set d eorr. m. 2 19.20 uapulabit ex napulauit d bis eorr. m. 2 21 in hoe maior B 22 sacrae om. B m. 1 25 nemo sum B m. 1 28 executus B )

51
pro aliis sicat pro nobis iusserit cogitare; ille plus aliorum nos commodis iussit consulere quam nostris, boni scilicet domini bonus famulus et singularis magistri praeclarus imitator, qui in uestigiis domini sui ambulans patentiora quodammodo et expressiora. pedibus sais feeit domini sui esse uestigia. quid ergo horum facimus Christiani, quod Christus an quod apostolus iubet? puto omnino quod neutrum. nam tantum abest ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes uel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus.

VII. Sed eligere forsitan maiora quaeque uideamur, quae nullus impleat et, ut ipsi putant, impleri omnino non possint, et praeterire alia, quae et impleri queant et ab omnibus imperat. sed primum illud considerandum est, quia nulli ser-* uorum licet ex his, quae dominus suus imperat, eligere pro arbitrio quid uelit facere quid nolit, et insolentissima abusione quod placuerit adsumere quod displicuerit repudiare, maxime cum et terrestres domini nequaquam aequo animo tolerandum putent, si iussiones suas serui ex parte audiant et ex parte contemnant, et pro libidine sua quae putauerint facienda faciant, quae putauerint conculcanda conculcent.

si enim pro arbitro sue serui dominis obtemperant, ne in his quidem, in quibus obtemperauerint, obsequuntur. quando enim seruus ex domini sui iussis ea faeit tantummodo quae uult facere, iam non dominicam uoluntatem implet sed suam. si ergo nos, qui homunculi imbecilli sumus, contemni tamen a seruis nostris omnino nolumus, quos etsi nobis seruitutis condicio inferiores humana tamen sors reddit aequales, quam inique utique [*](2 eensulare eac cottsulerem A corr. m. 2 dñi ex dm Å corr. in ras. m. 2 7 nam] non B 12 & A s. L add. m. 2 ut om. B tn. 1 ipsi] impii haud inprobabiliter Hartelius putant impleri Ritterhusiusputant implereAB pocwe d sed e in ras. duarum litt. ut fuine putem posslt 13 implere queast Å 16 uellitnoUdit alt. 1 lit. pundt. A uelit— nollit B 17 diapkbcuerit B 20 eontempnant A 22 seruo (eorr. serui) suo B 23 obsequntur (sic) Å 24 iuasit B 25 uoluntatem non uoluptatem (ut Halmius adn.) A 26 humunculiA coatempni AB (A item paulo post contempnimus et contempnendoe, ubi de B non Uqvet) ) [*]( 4* )

52
caelestem dominum contemnimus, qui cum homines ipsi simus, contemnendos tamen nos a nostrae condicionis hominibus non putamus. nisi tanti fortasse consilii ac tam profundae intellegentiae simus, ut qui pati seruorum iniurias nolumus subditum iniuriis nostris deum esse uelimus, et quae ipsi toleratu humano indigna credimus deum a nobis digne haec tolerare credamus.

ac per hoc, si qui sunt, ut ad superiora redeamus, qui de maioribus nos dei praeceptis dicere existiment et minora reticere, superflue queri intellegendi sunt; neque enim sunt causatio est, cur proferantur aliqua, ubi facienda sunt omnia. sicut enim dominorum carnalium semis eligere, ut iam dixi, omnino non licet, quae ex praeceptis erilibus faciant quae non faciant, sic nos, qui serui domini nostri sumus, inlicitum omnino existimare debemus, ut uel illa quae placent pro animi oblectatione sumamus, uel illa quae displicent pro superbiae abusione calcemus.

Yin. Sed adquiesoamus tamen his, qui ex praeceptis dominicis idcirco forsitan nos nolunt maiora dicere, quia se putant minora complere, non quia sufficiat ad salutem, si maioribus spretis minora faciamus secundum illud: quicumque totam legem seruauerit, offendit auteminuno, factus est omnium reus. - ac per hoc licet nobis non sufficiat parua ac minima quaeque facere, adquiesco tamen ego minora dicere, ut ostendam maximam Christianorum omnium partem nec exigua saltim ac minima fecisse.

iussit saluator noster, utss [*]( 20 lac. 2, 10. ) [*]( 1 homines ex hominis A corr. m. 2 2 nos tamen B conditionis hoc loco A 4 simus (pro snmns) non B tantum, ut apud Haltn sed etiam A (et T; simus s. scr. n lit. V) ininrias sernorum B 6 humano] de substant. toleratu. dubitans F. X. Hirner in program. Freismgensi a. 1869 p. 15 coni. homine; sed et aliu ἅπαξ εἰϱημvαapud Salu. occurrunt, ut Index uerborum docet 8 aestiment A estiment B 9 snperflne quem int. A sed m. rec. mut superflui et quem punctis notauit, superflne quQri B 10 proferantur AJB praeferantur m v corr. Brassicawus, Halmius 12 erilibus Rittershusius: seruilibus AB 19 minora ex minore A corr. m. 2 21 offendat B 23 minima B corr. ex minora 24 nec om. B 25 saltim B et m. 1A saltem m. 2 \' )

53
Christiani homines non iurarent. plures inuenias, qui saepissime periurent, quam qui omnino non iurent. iussit quoque, ut nemo malediceret. cuius non sermo maledictio est ? prima enim semper irarum tela maledicta sunt, et quicquid non possumus imbecilli optamus irati ac sic in omni animorum indignantium motu uotis malis pro armis utimur. unde unusquisque hominum euidentissime probat, quicquid fieri aduersariis suis optat, totum se facere uelle si possit.

sed uidelicet quia omnes hac improbitate linguarum facile utimur, qui iussis dominicis non obtemperamus, idcirco etiam apud deum facile hoc putamus esse, qui iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum dei non possidebunt. hinc ergo intellegere possumus, quam grauis sit et perniciosa maledictio, quando, etiamsi alia bona fuerint, sola excludit a caelo.