De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
alibi quoque in propheta: numquid non caelum, inquit, et terram ego impleo? cur autem cuncta implet, ipse declarat: quia uobiscum sum, inquit, ut saluos faciam uos. ecce enim non modo regimen suum dominus et impletionem sed etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit; hunc. enim fructum in se habet diuinitatis impletio, ut saluet ea quae adimplentu. et ideo in apostolorum actibus beatissimus [*]( 3 Psal. 79, 2 15 Eccles. 39, 10 16 Sap. 12, 15 24 Hierem. 23, 24 25 Bierem. 42, \'11\' ) [*]( 1 tractari AB 8 te regi A: regi B 11 te om. A 12 pertiDeat B 16 est enim B et A sed in hoc signa transpoaitionis adiecta sunt 21 disponit AB uis diuinae B 23 humani d 25 impleo dicit (sic) A implet AB (impleat ex implet corr. in v Brassicanus) 27 modo non AB 30 quae implentur B m. 1 ) [*]( VIII. ) [*]( 3 )
uiuimus, a quo hoc ipsum adducimus quod sumus. sed et saluator ipse in euangelio: ecce ego, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. non solum nobiscum se esse dixit sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? quid ergo facit nobiscum? numquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut neglegat? et quomodo sibi utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam impietati tribuat incuriam? ecce enim, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
praeclare uidelicet affectum dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter neglegi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui. ille per hoc ostendere uoluit, quod a nobis affectu ac protectione iugiter non discederet, quia a nobis etiam praesentia non abesset. nos in contemptum nostri diuinam uertimus caritatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. hoc enim, quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. nam si absentem se dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter neglegit qui a nobis iugiter non recedit; et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet, ut qui nos praesentia numquam deserit semper repudiet affectu.
sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit adsistere, ut nos maiore fastidio neglegere uideretur adsistens: absit hoc scelus dici. nemo enim, puto, uel in toto humano [*]( 1 Act. 17, 28 7 Matth. 28, 20 ) [*]( 12 facit ergo B 15 tribuant B 17 uidelioet] scilicet B 20 ac] et B 21 quia nobis A 22 testimonio B 23 mittamus B m. 1 )
III. Superest ut, quia testimoniis sacris et respici et regi a deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim deo exsecutore percepit. extincto itaque paulo post aduersario suo et manu caelesti obruto sic locutus est: benedictus dominus, qui iudicauit causam obprobrii mei de manu Nabal.
eundem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui dominus uindicauit nec uindicauit tantum sed cumulatius uindicauit, quam ipse uoluit qui uindicabatur, ut ostenderet scilicet deus grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. nam qui supra uotum eius uindicat, qui uindicatur, quid aliud uult intellegi quam se ipsum in eo, quem sic ulciscitur, uindicari? acto itaque in crucem non manu factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic nuntiatam refert sermo diuinus: bonum adporto nuntium, domine mi rex; iudicauit enim pro te hodie dominus de manu omnium, qui surrexerant contra te.
IIII. Vides, quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, [*](18 I Reg. 25, 39 28 II Reg. 18, 31 ) [*]( 1 uellet A 3 uel nos doceat B 4 humana natura B cum ante quocumque om. B 8 homine d 9 qui ad] quid d 12 quia om. B m. 1 ac regi B 15 carmelio B 16 executore B recepit malit Hartelius 17 suo om. B m. l\' 25 intellegi om. B m. 1 28 adporto sed p lit. sup. d scr. m. 2 A ) [*](3*)
interfecto Uria Chettaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam Chettaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon: quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. itaque haec dicit dominus: ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo. tu enim fecisti abscondite: ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis.