De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quid dicis tu, qui non solum non iudicari quaecumque agimus, sed nec respici omnino a deo credis? uidesne etiam a secreto illo, quo Dauid semel lapsus est, nequaquam dei oculos afuisse? unde et tu, qui, ad solacium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus [*]( 15 II Reg. 12, 9-12 ) [*]( 1 in ipso sed in punctat. A 3 putes] potes B 4 a deo om. B m. 1 10 iudicarit A et ex uindicarit corr. B m. 2 in om. B 13 penitus adgrauauerat B 14 uri cettheo A; \'fort. Uria Chettaeo secundum textum graecum OVQ. o Χεttαĩος\'recte Halmius, qui m B vmienisse uidetwr receptam a se scripturapn Etheo; in archetypo fuisse putarim cetteo lit. h s. scr., quae a. librario loco non recto inserebatur 16 catheo supra 0 lit. v scr. A 25 a deo omnino B 27 affuisse B 28 considerare A )
uides, quam praesens excipiat tantus uir pro uno statim errore iudicium. protinus culpam secuta damnatio est et damnatio statim puniens nihil reseruans, atque ilico coercens reum non in futurum differens reatum. et ideo non dixit: quia fecisti hoc, uenturum iudicium dei senties et futuro gehennae igne torquebere, sed, praesentia, inquit, tormenta senties atque imminentem iam ceruicibus tuis diuinae seueritatis gladium sustinebis. et quid post haec?
agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur compungitur, con- fitetur luget, paenitet deprecatur, gemmas regias abdicat crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur diademate exhonoratur, cultu et corpore mutatur, totum regem cum ornatibus suis abicit, profugum paenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris adsumit, ieiunio exigitur ariditate siccatur, fletu effunditur solitudine carceratur. et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogatiuis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non euadit.
et hic tantum tam grandis paenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen ueniam non meretur. denique quid paenitenti propheta ait? quia blasphemare fecisti inimicos [*]( 28 II Reg. 12, 14 ) [*]( 4 contigeri B 5 saltem ex saltim corr. Am. 2 maiorum B 9 accipiat B 10 damnatio est secuta B 18 crepantia B texili B 19 corpore Hartelius: cordo AB Halmius 20 profngum scripsimus coni. 6. 22 profugus et 23 ipsius fugae facies etc.: prouidum d et ex auidum corr. B proiectum suspicatur Hartelius haud inprobabiliter, cum Dauid ipse Psal. 30, 23 de se dicat: proiectus sum a uultu oculorum tuorum; adde p. 39, 4 deiectus 24 tanta d 25 tantus B fructus poenitentiae B (poen. et A habet) )
Y. Hoc ergo primum est diuinae animaduersionis exorditlm, primum utique non solum. secuta namque est aerumnarum ingentium longa series atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur, Amnon ab Absalone iugulatur. scelus quidem grande ab uno fratre committitur, sed peius ab alio uindicatur. inter haec Dauid pater facinore utriusque punitur. duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur ; in Thamar enim uirginitas amittitur, in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater grauius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro.
iam uero hinc iuxta uerbum dei inaestimabilis mali cumulus. insidias diu a filio pater patitur, regno pellitur et, ne occidatur, profugus abscedit. impurior nescias an cruentior filius, quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu et quidem incestu praeter incesti nefas per industriam adcumulandi sceleris elato, cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetrarit, scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur, quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu.
iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit, cum tantus rex tanti nominis, cunctis regibus altior mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis seruis fugeret, in comparatione dudum sui [*]( 10 II Reg. 13 ) [*]( 7 est om. B 8 a domo His admodum A 10 Am**lone A 11 ab*** v add. in mg. uno a Brassicano, ut uidetur: abono AB sed peius tamen B (tamen om. A quod non adnot. Halmius) 12 pater Dauid B 14 admittitur B m. 1 Amnone* A 17 hinc] huic B 19 profugis B 24 perpetraret B fort. rectius 26 orbis] urbis (sc. Hierosolymortm) Bittershusius 29 semis Har- telius: suis AB Halmius )
VI. Ubi sunt, qui a deo respici res humanas negant? ecce quotiens testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo deum uerum etiam iudicasse docuerunt. et cur haec omnia? cur utique, nisi ut intellegeremus, eandem futuram semper in mundo censuram et coercitionem domini, quae fuisset?