De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
nequaquam ergo nobis dolenda est haec adflictio infirmitatum, quam intellegimus matrem esse uirtutum. itaque quicquid illud fuerit, quicumque uere religiosi sunt, beati esse dicendi sunt, quia inter quamlibet dura quamlibet aspera nulli beatiores sunt quam qui hoc sunt quod uolunt. soleant quamuis esse nonnulli, qui turpia atque obscena sectantes, etsi iuxta opinionem suam beati sunt, quia adipiscuntur quod uolunt, re tamen ipsa beati non sunt, quia quod uolunt nolle debuerant. religiosi autem hoc cunctis beatiores sunt, quia et habent quae uolunt et meliora quam quae habent omnino habere non possunt. labor itaque et ieiunium et paupertas et humilitas et infirmitas non omnibus sunt onerosa tolerantibus sed tolerare nolentibus. siue enim grauia haec siue lenia; animus tolerantis facit. nam sicut nihil est tam leue, quod non ei graue sit qui inuitus facit, sic nihil est tam graue, quod non ei qui id libenter exequitur leue esse uideatur.
nisi forte antiquis illis priscae uirtutis uiris, Fabiis, Fabriciis, Cincinnatis, graue fuisse existimamus, quod pauperes erant qui diuites esse nolebant, cum omnia scilicet studia omnes conatus suos ad communia emolumenta conferrent et crescentes reipublicae\'uires priuata paupertate ditarent. numquid parcam illam tunc agrestemque uitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum uiles ac rusticos cibos ante ipsos quibus coxerant focos sumerent, eosque ipsos capere nisi ad uesperam non liceret? numquid aegre ferebant, quod auara ac diuite conscientia auri [*]( 1 II Cor. 12, 10 3 II Cor. 12, 9. ) [*]( .1 apostolus infl**** ipse sic loq. A 2 deus B 8. I. add. m. 2 3 nam * in ∗∗∗ ergo A 5 intellegimus *** quicquid A 6 religiosi *** dura A 7 ducendi malit Halmius 8 beatiores **** esse nonnulli A dira A corr. ex dura m. St 9 atque ob**** quod nolunt A 11 re *** non sunt *** hoc cunctis A 15 et infirmitas A 8. I. m. 1 18 ei grauis non B 24 ditarentur A 28 auara ac ex auara a corr. B m. 2 di*** auri A, )
non despiciebant tunc, puto, pauperes cultus, cum uestem hirtam ac breuem sumerent, cum ab aratro arcesserentur ad fasces et inlustrandi habitu consulari illis fortasse ipsis quas adsurapturi erant imperialibus togis madidum sudore puluerem detergerent. itaque tunc illi pauperes magistratus opulentam rempublicam habebant, nunc autem dines potestas pauperem facit esse rempublicam. et quae, rogo, insania est aut quae caecitas, ut egestuosa ac mendicante republica diuitias posse credant stare priuatas ? tales ergo tunc ueteres Romani erant et sic illi tunc contemnebant diuitias nescientes deum, sicut nunc spernunt sequentes dominum.
quamquam quid ego de illis loquor, qui cura imperii propagandi contemptum propriae facultatis ad opes publicas conferebant et, licet priuatim pauperes essent, diuitiis tamen communibus abundabant, cum etiam Graeci quidam sapientiae sectatores sine ullo publicae utilitatis affectu prope omni se rei familiaris usu assequendae gloriae auiditate nudauerint, nec solum hoc, sed etiam usque ad contemptum doloris ac mortis doctrinae suae culmen erexerint, dicentes scilicet etiam in catenis atque suppliciis beatum esse sapientem. tantam uirtutis uim esse uoluerunt, ut non possit esse umquam uir bonus non beatus. si ergo illi a quibusdam nunc etiam sapientibus uiris miseri non putantur, qui nullos laboris sui fructus nisi ex praesenti tantum laude capiebant, quanto magis [*](1 coercerent.. et A \'3 marsup∗∗∗ cum patr. A 4 decem usque ad B m. 1 5 uoluisM num curia A 6 uestem ∗∗ breuem A 7 in lustrandi A illustrandi B 8 consulare B m. 1 9 sudore ** itaque A 10 rempublicam * nunc A 12 insan∗∗∗∗ aecitas A aegestuosa ac medicante A 13 stare. tales A 15 contempnebant tunc B 16 ego] ergo A loquor «* imperii A 18 publicas opes B (et Haimius) conferebant ∗∗∗diuitiis Å 20 publice A utilitatibus A sed bu punct. 25 uim uirtutis ex uim uirtufl B corr. m. 2 nilquam sed n punct. B )
III. Dixit quidam ex istis, de quibus querimur, cuidam sancto uiro secundum ueritatis regulam sentienti, id est, quod deus omnia regeret ac, prout humano generi necessarium nosset, moderationem suam et gubernaculum temperaret: quare ergo, inquam, tu ipse infirmus es ? hoc utique eo sensu atque iudicio, hoc est: si deus, ut putas, in hac praesenti uita omnia regit, si deus cuncta dispensat, qua ratione sanus ac fortis est homo, quem peccatorem scio, et tu infirmus, quem sanctum esse non ambigo? quis tam profundi cordis uirum non admiretur, qui merita religiosorum atque uirtutes tam magnis retributionibus dignas putat, ut in praesenti hac uita carnes et fortitudines corporum praemia putet debere esse sanctorum?
respondeo igitur non unius tantum religiosi nomine sed uniuersorum: quaeris igitur, quisquis ille es, qua ratione infirmi sint sancti uiri? respondeo breuiter: quia ideo sancti uiri infirmiores se esse faciunt, quia, si fortes fuerint, sancti esse uix possunt. opinor enim omnes omnino homines cibis ac poculis fortes esse, infirmos autem abstinentia ariditate ieiuniis. non ergo mirum est, quod infirmi sunt qui usum earum rerum respuunt, per quas alii fortes fiunt. et est ratio cur respuant, dicente Paulo apostolo de se ipso: castigo corpus meum et seruituti subicio, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipsereprobus efficiar. si infirmitatem corporis adpetendam sibi etiam apostolus putat, quis sapienter euitat? si fortitudinem carnis apostolus metuit, quis rationabiliter fortis esse praesumit? haec ergo ratio est, qua homines Christo dediti et [*]( 24 I Cor. 9, 27 ) [*]( 1 presentia A 6 prout humano generi necessarium Rittershusius: pro humano genere necessarium AB 9 hoc est interpolatum esse putarim 10 sanus B add. m. 2 et mut. satis in fortis 11 non B s. l. m. 1 14 et] atque B 23 respuant ex respuunt corr. B m. 2 24 sernituti subicio] in seruitutem redigo B 26 reprobos Als. o ult. syll. scr. n m. rec. )
absit autem ut hoc argumento religiosos putemus a deo neglegi, per quod confidimus plus amari. legimus Timotheum apostolum carne infirmissimum fuisse. numquid neglegebatur a domino aut ob infirmitatem Christo non. placuit qui ad hoc infirmus esse uoluit ut placeret?. quemque etiam ipse apostolus Paulus, licet nimiis iam infirmitatibus laborantem, non tamen nisi pauxillulum uini sumere ac delibare permisit: hoc est, ita eum uoluit infirmitati suae consulere, quod noluit tamen ad fortitudinem peruenire. et hoc cur ita? cur absque dubio, nisi quia, ut ipse dicit: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem? haec enim, inquit, inuicem sibi aduersantur, ut non quaecumque uultis, illa faciatis.
non imprudenter quidam hoc loco dixit, quod, si repugnante corporis fortitudine quae optamus facere non possumus,. infir-15 mandum nobis carne sit, ut optata faciamus. infirmitas enim, inquit, carnis uigorem mentis exacuit, et affectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animarum. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore adfecto quasi aduersario subiugato. haec ergo, ut dixi, religiosis uiris causa infirmitatis est: eamque esse nec tu, ut arbitror, iam negas. 35