De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ceterum erga personas quasdam, ut legimus, ac familias censura dei inexorabilis est, sicut illud, ubi otiante sabbatis populo is, qui colligere ligna usurparat, occiditur: quamuis enim opus ipsum hominis uideretur innoxium, faciebat tamen eum diei obseruatio criminosum: uel cum duobus lite certantibus unus quia blasphemarat morte multatur. sic enim scriptum est: ecce autem filius mulieris Israhelitis, quem pepererat de uiro Aegyptio inter filios Israhel, iurgatus est in castris cum uiro Israhelite: cumque blasphemasset dominum et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. et paulo post: miserunt, [*]( 2 Eiod. 32, 85 .19 Nam. 15 25 Leuit. 24, 10 29 Leuit. 24, 12 ) [*](1 Syna B 3 fec (= fecit) B 4 quid B 5 ut om. A 8 probaretque B: praeberetque A 11 in pari B 12 quia B om. m. 1 15 seueritate B 16 tamen sibi B ∗∗aliter ∗∗ et pecaliari d 17 innumeri AB 18 conplectebatur B 19 quasdam personas B 20 dei B 8. 1. add. m. 1 est om. A 21 his qui A - occidi iubetur B 25 Israhelitis et paulo post Israhel et Israhelitae A isrHtis etc. B 28 dominum] nomen B 29 est om. B )
numquid non praesens dei est manifestumque iudicium -et prolata quasi iuxta humani examinis formam caelesti disceptatione sententia? primum qui peccauerat comprehensus est, secundo quasi ad tribunal adductus, tertio accusatus, deinde in carcerem missus, postremo caelestis iudicii auctoritate punitus: porro autem non punitus tantum sed punitus sub testimonio, ut damnare scilicet uideretur reum iustitia non potestas, exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne qui postea admitteret, quod omnis in uno populus uindicasset. hac igitur ratione atque iudicio omnia deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quicquid singuli pertulissent.
sicut etiam illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis uiri, caelesti igne consumpti sunt: in quibus utique non iudicium tantum sed praesens ostendere deus uoluit imsependensque iudicium. sic enim scriptum est, quod, cum egressus ignis a domino deuorasset holocaustum, arreptis Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressusque ignis a domino deuorauit eos, et mortui sunt coram domino. quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium uoluit ostendere, [*]( 21 Leuit. 10, 1 sq. ) [*]( 5 est om. B m.1 9 accusatur B missus B m. 2 a. I. 10 pu** A a. scr. m. rec. nitas 12 ad cunctorum] adiunctorum B 13 proficiente ex proficiscente v corr. (Brassicanus ?): pr∗f∗∗∗scente A proficiscentem, B ne quis B 15 semper. egit scilicet B 16 ∗∗ctioni omnium A 17 fuit ∗∗∗sanguinis A 18 utique a tantum ∗∗∗∗ere deus uoluit A 19 deus ostendere uoluit B inpendensque B 20 scriptum est ∗∗∗ locaustum A 21 areptis A 22 Aaron ∗∗∗offerentes A 24 alienum ∗∗∗que ignis A 26 domino. •M per ∗ dexteram A 27 ostendere om. B m. 1 )
actum sit sed etiam multa alia- cum enim in illis tunc non mens impia sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declarauit profecto dominus; quo supplicio digni essent qui contemptu diuinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a deo essent, qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur, qui iniussa fecissent. porro autem etiam ex hoc consulere deus uoluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intellegerent, quantum iram dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet nec ministerii sacri priuilegium uindicaret.
sed quid ego de his dico, quorum inconsiderantia quodammodo deum tetigit et ad caelestem iniuriam redundauit? Maria contra Moysen loquitur et punitur, nec punitur tantum sed punitur more iudicii. primum enim ad iudicium uocatur, deinde arguitur, tertio uerberatur. in obiurgatione enim excipit uim sententiae, in lepra autem patitur piaculum criminosae: quamuis coercitio istiusmodi non Mariam tantum sed etiam Aaronem humiliauerit, quia, etsi deformari lepra summum antistitem non oportuit, et ipsum tamen domini castigatio flagellauit, nec solum hoc, sed in poena, quam Maria patitur, Aaron etiam quasi culpae particeps coercetur; Maria enim supplicio adficitur, ut Aaron confusione multetur.
porro autem, ut inexorabilem in quibusdam agnosceremus formam diuini esse iudicii, ne illius quidem intercessu qui laesus fuerat indulsit. sic enim legimus ad Aaronem et Mariam dixisse dominum: quare igitur non timuistis detrahere [*]( ,30 Num. 12, 8 sqq.\'\'\' ) [*]( 2 nec prius paene est ∗∗∗tium quam A: nec peractum prius pene est f. p. B 3 tantum ∗∗∗ iam multa A 12 laici om. B m. 1 \' 18 more iudicii punitur B 20 excepit A 21 cohercitio B maria A 23 antistitem ex antestitem A corr. m. rec. 25 cohercetur B 27 forma B. )
XII. Paenitet gentem Hebraeorum 4e Aegypto recessisse, percutitur; dolet deinde fatigari ae labore itineris, adfligitur: carnes desiderat, uerberatur. et quia cotidie manna edens explere inlecebris cupit uentris ingluuiem, optata quidem cupiditate saturatu sed in ipsa tamen saturitate torquetur. adhuc enim, inquit scriptura, escaerat in ore ipsorum et ira dei ascendit in eos et occidit plurimos eorum et electos Israhel impediuit.
Qg contra Mpysen rebellat, extinguitur: Core conuiciatur, obruitur: Dathan et Abiron murmurant, deuorantur. aperta est enim,.inquit, terra, et degluttiuit Dathan et operuit synagogam Abiron. ducenti quoque et quinquaginta, ut sacer sermo testatur, principes uiri, qui tempore conoilii per nomina uocabantur, surrexerunt contra Moysen. cumque stetissent contra Moysen et Aaron, dixerunt: sufficiat uobis, quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est [*]( 16 Psal. 77, 30 21 Paal. 105, 17 25 Num. 16, 8 ) [*]( 3 . ad dominum Moyses B 4 dominus reapondet B 6 rubore om, B m. 1 7 aufficiant B (inde apoatremo huius libri capite cod. B uarias scripturas ex editione Halmiana sumpsi; undecim libri primi , cwpita QKetler denuo metm in ustm contvlit) 12 poenitet Å hebrerum de egypto A 14 mannam B 19 inpediait B HON. Contra A Hon contra B 20 Core] corde B (et T) Datan B m. lbis 22 deglatiuit B opporuit B sinagogam d 25 cta (sed punct.) contra B )