De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quid ergo post haec secutum est ? cum, inquit, uidisset deus terram esse corruptam, dixit ad Noe: finis uniuersae carnis uenit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra. et quid postea? rupti sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt factaque est pluuia super [*]( 19 Gen. 6, 12 23 Gen. 7, 11 ) [*]( ptura sacra fort. delenda esse putat Halmius ut sit inquit nostrum \'heisst es\'; malui uero de transpositione cogitare haud raro et in A obuia, praesertim cum haec citandi ratio Saluiano sollemnis esse uideatur cf. III 8 bis; in primis aduerte priorem locum, ubi est: qui (sc. deus) iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum etc., ubi maiore iure de glossemate in uu. sermo diu. cogitaueris; IIII 2; VI 5; ad Eccles. I 7. III 10. 12. 19 etc. 3 poenituit A qui alias plerumque pęnituit uel penituit habet; penituit (sic) B 10 deus s. I. B 11 punitur A 12 ergo inquit deum sacra scr. quod AB \'fort. inquit eum [scriptura sacra] quod\' Halmius; nos iterum transposuimus duo uu. ut supra g. 31 15 ueram ex rerum in v corr. Brassicanus: rerum AB 16 intelligentiam hic et A 20 terrae s. scr. m. 1 carnis B 23 cata∗∗∗ apertae A )

17
terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. et paulo post: consumpta est omnis caro, quae mouebatur super terram. et deinceps: remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in area. hic nunc requirere ab illis uolo, qui incuriosum rerum humanarum appellant deum, an illo tempore uel curasse eum terrestria credant uel iudicasse? puto enim non iudicauit tantum sed etiam dupliciter iudicauit; nam et dum seruat bonos pium se retributorem, et dum condemnat malos seuerum iudicem comprobauit.

sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluuium, id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus auctoritatis habere uideantur: quasi uero aut tunc alius deus fuerit aut postea eandem mundi curam habere noluerit. possum quidem diuino munere per singulas post diluuium generationes probare quae dico, sed et enormitas uetat et tamen certa quaedam ac maiora sufficiunt, quia, cum idem sit absque dubio maiorum pariter ac minorum deus, id profecto intellegendum est in minoribus, quod in maioribus comprobatur.

VIII. Igitur cum post diluuium generationi hominum benedixisset deus, immensam hominum multitudinem benedictio ipsa generasset, loquitur ad Abraham dominus e caelo, iubet ut deserat terram suam, inquirat alienam. uocatur sequitur adducitur conlocatur, fit de paupere locuples de ignoto potens, infimus peregrinatione excellentissimus dignitate. sed ne haec tamen, quae ei data a deo fuerant, muneris tantum uiderentur fuisse non meriti, qui laetabatur prosperis probatur aduersis. sequitur quippe labor periculum timor: uexatur commigratione [*](2 Gen. 7, 21 21 Gea. 12, 1 ) [*](5 humanarum 8. I. m. 2 B 6 terrestria ex terrestrium corr. in v Brassicanus : terreetr#u» A terrestrifl B (\'terrestrium haud scio an recte ut sit graecimus\' Halmius.cf. infra c. VIIII init.: curare pariter res humanas deum; quod antecedit humanarum corruptelae causa fuit) 10 cdprobauit d Sprobauit B 11 quo*dam (sic) v: quondam AB 12 aut om. B alius deus tunc B 14 per aingulas B m. 2 add. 18 conprobatur B 20 inmensamque B 21 iubens ex iubet in v Brassianus 25 uideretur B 26 non fuisse meriti B ) [*]( VIII. ) [*]( 2 )

18
fatigatur exilio, contumelia adficitur uxore priuatur immolari sibi deus filium iussit, pater obtulit et quantum ad definitionem cordis pertinet immolauit. rursum exilia rursum metus, Philistinorum inuidia Abimelech rapina, multa quidem mala sed tamen paria solacia: nam etsi a plurimis adficitur, tamen de omnibus uindicatur.

quid igitur? in cunctis istis, quae memorauimus, num deus non est et inspector et inuitator et ductor et sollicitus et sponsor et protector et munerator et probator et sublimator et ultot et iudex? inspector quippe est, dum ex omnibus unum eligit, quem meliorem uidit; inuitator, dum uocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dant ad ilicem uisitat; sponsor, dum futura promittit; protector, quia inter gentes barbaras texit; munerator, quia locupletauit; probator, quia temptare asperis uoluit; sublimator, quia potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de aduersariis ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicauit.

subiungit autem statim huic historiae deus, dicens: clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est, etpeccatum eorum adgrauatum est nimis. clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est. pulchre clamorem dixit in se habere peccata; grandis enim absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit ad caelum. quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? scilicet quia caedi aures suas deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena peccantium. et uere clamor et grandis clamor est, quando pietas dei peccatorum clamoribus uincitur, ut peccantes punire cogatur. ostendit ergo dominus, quam inuitus puniat etiam grauissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se ascenderit. hoc est dicere: miselricordia quidem mea mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut [*]( 17 Gen. 18, 20\' ) [*]( 1 immolare A 2 sibi filium deus B 5 solatia A 8 nnmerator B 13 protezit B 14 temptari B 15 adnersariis ex auersariis eorr. A m. rec. 18 et 20 gomurrae A 19 aggrauatum B 20 polchrae puncta a lit. A 24 dicitur A differatur ex deferatur corr. A m. rec. 28 ad se ex a se corr. A m. rec. 30 suadit A )

19
puniam. cum ergo ista dixisset, quid consecutum est?

mittuntur angeli Sodomam, proficiscuntur introeunt, bonorum fouentur officio malorum uexantur iniuria; caecantur improbi saluantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur, urbs cum habitatoribus impiis concrematur. interrogo hic, utrumuam deus ex iudicio malos an sine iudicio concremarit? qui sine iudicio Sodomitas punitos a deo dicit, iniquum deum arguit: si autem cum iudicio malos perdidit, iudicauit. iudicauit utique et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicauit, cum enim ad supplicium malorum gehennam in futuro arsuram esse manifestum sit, Sodomam autem et uicinas ei urbes caelestis flamma consumpserit.

in praesenti autem illud quod futurum est deus uoluit declarare iudicium, quando super impium populum gehennam misit e caelo, sicut etiam apostolus dicit, quod deus ciuita\'tes Sodomam et Gomorram euersione damnarit exemplum ponens impie acturis, quamuis id ipsum quod ibi actum est plus habuerit misericordiae quam seueritatis. quod enim poenam tam diu distulit, misericordiae fuit, iustitiae, quod aliquando puniuit. et ideo cum angelos Sodomam deus mitteret, hoc nobis probare uoluit, quod etiam malos puniret inuitus: scilicet ut, cum legeremus quae a Sodomitis angeli pertulissent et uideremus scelerum immanitatem criminum turpitudinem libidinum obscenitatem, probaret utique nobis deus, quod ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint ut perirent.

VIII!. Possum innumera proferre, sed uereor, ne dum satis rem probare nitimur, historiam texuisse uideamur. Moyses in [*]( 1 Gen. 19 15 II Pet. 2, 6 27 Exod. 3 ) [*]( 4 loht B 5 concrematur impiis B hic B s. 1. m. 2 10 enim fort. ex cum quod praecedit dittographia ortum est; uid. infra ad g. 40 snplicium B gehenna—arsura AB genS (e lit. alt. s. scr.) — arsuram v 11 autem A (quod Halmium fugit): om. B ei non eius etiam B 15 gomurram A 16 dampnaret B m. 1 18 poenam eorum B (eorum in A deesse Halmium fugit) 24 sed ipsi —proferre A in mg. inferiore antiqua manu et alio atramento scripta habet 26 dum B s. I. m. 1 ut uid. 27 rem probare] reprobare B retinemur sed m. rec. 8. scr. nitimur Å renitimur B ) [*]( 2* )

20
- deserto. positos gregem pascit, rubum ardere conspicit, deum ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem mittitur, uenit loquitur contemnitur uincit. Aegyptus percutitur, Pharaonis inoboedientia uerberatur. et quidem non uno modo, scilicet ut plus sacrilegus torqueatur diuersitate supplicii. et quid postremo? decies rebellat decies uerberatur. quid ergo dicimus? puto quod in his Omnibus et curare pariter res humanas deum et iudicare cognoscas. in Aegypto quippe tunc enim non simplex tantum sed multiplex constat dei fuisse iudicium; quotienscumque enim rebellantes Aegyptios percussit totiens iudicauit.