Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

9. Quis ergo ibi aduocatus erit? quae interuentio? quae figmenta? quae artes? quae aduersum ueritatem forensis calli­ ditas proferetur? quibus praemiis iudicium corrumpetur? omnia pendebunt in statera iustitiae, gesta et uerba et cogitati­ ones nostrae, mala ac bona aduersum se inuicem diuersa lance pendentur, ut pars quae praeponderauerit uincat et quo uergit opus illuc sententia decidat. nec ultra iam alia uoluntas aut [*](2 ) aliud iudicium aut excusatio per secunda opera requiretur, nec tempus erit olei mutuandi a prudentibus uirginibus uel con­ parandi a uendentibus, cum lampades extinguuntur. nec locus est paenitentiae diuitis concremantis in flamma et propinquorum [*](3 cf. Esai. 10, 3 4 cf. Hier. 2, 9 6 cf. Ps. 49, 21 22 cf. Matth. 25, 8. 9 24 cf. Luc. 16, 24 ) [*]( 2 reddere] reddemus maluit Wrobel 4 quidem Ra.c. cum] dum C (d in ras.) v pfe+taru C 5 iudicandurii (turQ s. ndurn) R iudican­ dum OCVv considerat (t s. add.) R 6 etj etia (ia s. I.) R 7 acer­ rimos R acerbissimos (is s. l. m2) C 8 in nos] nobis (bi s. 1. m2) R conparere Ra.c. 9 cogitationes quoque cogitationibus A conferri Cv 10 actos (u s. o) RO 11 meam R offuscatam 0 12 notata R condempnabimur A 15 aduersus RC 16 proferetur (ur s.) R conrum­ petur R corrumppetur C 17 gesta] et gesta (y.a\': Kpaiiv) Wrobel cogi­ tationis (\'p,c. 18 bona ac mala R 19 penduntur V ponderauerit R 2o extinguntuv A C 24 et] ad (c s. d) R )

246
suorum requirentis emendationem. non ergo iam tempus erit ullius dilationis, sed solum et ultimum et terribile iudicium, immo potius iustum et idcirco magis terribile, quia iustum. [*]( 3 ) tunc enim sedes ponentur et uetustus dierum sedebit et libri aperientur et fluuius igneus curret et lux praecedet et tene- brae paratae erunt, et abibunt qui bona egerunt in resurrec­ tionem uitae, quae nunc in Christo abscondita est et postea cum ipso manifestabitur, qui autem mala egerunt in resurrec­ tionem iudicii, in quo iam iudicante uerbo dei condemnati [*]( 4 ) sunt qui non crediderunt. alios ergo illa ineffabilis lux et inmensa suscipiet, id est splendor et agnitio atque inluminatio clarior sanctae et beatae trinitatis. cum puris et inmaculatis mentibus pura et inmaculata miscetur, quod ego solum et praecipuum duco esse regnum caelorum; his uero qui indigni sunt cum reliquis ceteris erit etiam haec maior omnium poena, quod proiciuntur a deo, et ipse pudor et confusio conscientiae, cuius finis ac remedium nusquam est. sed de his postmodum.