Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
8. Quid ergo faciemus in illa die, de qua uehementissime perterret quidam prophetarum, cum deum nobiscum dicit esse iudicaturum in montibus et collibus et consedere aduersum nos et disceptare atque ante faciem nostram statuere peccata nostra, accusatores scilicet acerbissimos, adhibere quoque omnia sua beneficia, quae in nos contulit, et conparare cum sceleribus nostris, cogitationibus quoque cogitationes conferre et actus actibus arguere, cum a nobis requirens purae imagi nis dignitatem oblitteratam eam inuenerit et obfuscatam, cum ad ultimum certe propria unusquisque notatus sententia con demnabitur?