Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

5. Dic ergo nobis: unde tales istae plagae et unde flagella et quae horum ratio est? utrumne uniuersitatis ipsius motus passim et fortuitu ac sine ullis gubernaculis incitatur et uelut nullo rectore casu haec fiunt. sicut uidetur illis insipienter sapientibus, an ratione aliqua et ordine et, sicut ab initio omnia facta sunt et conposita atque distincta, ita etiam nunc mouetur mundus et gubernatur, ut nouit ille solus qui mouet et aeternis eum habenis prouidentiae moderatur? unde ergo [*]( 2 ) sterilitas? unde aeris corruptio? unde grandines et haec nunc plaga et uastatio nostra atque correptio? unde pestes et morbi? unde terrarum motus et maris terroresque de caelo? uel quo­ modo terra, quae ministerio hominum a creatore formata est. cuius bonis perfrui omnes aequaliter deberemus, ad inpiorum conuertitur poenas, ut, in quibus concessis et indultis nobis ingrati extitimus, in his ipsis poenas luamus et agnoscamus uirtutem eorum per supplicia, quorum gratiam non cognonimus ex beneficiis? quomodo aliis quidem de manu domini dupli- [*]( 3 ) citer peccata redduntur et gemina malitiae mensura retribuitur, aliis uero cum corripiuntur septuplum in sinum eorum defundi dicitur ultio peccatorum? uel quid illud est quod nondum [*]( 4 cf. Rom. 9,17 21 cf. Esai. 40, 2 23 cf. Ps. 78, 12 24 cf. Gen. 15,16 )[*]( g- 1 effundet A 2 quin nimo R 3 faraonetn ROC 4 inpiis (xolt</ τω̃ν ἀσεβω̃ν)] inpius RC 6 et (ϰαὶ)] om. R horum ex orum C eorum A 7 fortuito R (o pr. ex u) OC (u s. alt. o) 8 fiant V uiden­ tur V 9 an] ac V 11 solis 0 12 et s. l. R, om. cet., v eum] eius OACVv hauenis ROCci.c. prouide V moderatus OAVv modQratus (e s. o) C 13 sterelitas RA,OCa.c. grandinis et he (ui\' s. e) nunc plage uast. n. a. correptio (u s. e) R grandinis et hae* nunc plage uast. Nam (u s. a) a. corr. C gradines et he nuc plage uastationum atque correptio v 14 morbus R (-os m2) Oa.c. 20 coram (s. quo­ rum) R 21 dupuliciter RO 23 dum A sinum (S(Ç tov v.oXtcov) v cum cod. flfonac. 3787 (cf. p. 144, 19) sinu C sinus cet. diffundi C,Op.c.,v 24 est] et V ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 16 )

242
Amorraeorum mensura repleta esse in sceleribus memoratur? quomodo ergo uel peccator relinquitur et iustus punitur uel iterum peccator punitur et iustus relinquitur ac seruatur, et - nunc quidem iam hinc medicina adhibetur, nunc uero totum [*]( 4 ) ibi reseruatur? quae ergo sunt istae plagae uel unde? uirtutis documenta sunt an poena malitiae? et utrum expediat uelut in suppliciis positos humiliari an uelut causa probationis inlata dissimulare et neglegere, haec nos doce, de his com­ mone, uti ne multum praesentem hanc plagam grauiter fera­ mus, aut rursum ne in profundum malorum descendentes con- temnamus — est namque in hominibus etiam istud uitium —, sed ut in correptione domini humiliemur, uti ne, dum in hac neglegimus et contemnimus, maiorem aduersum nos dei iracundiam prouocemus.