Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

12. Absit autem a nobis, ut cum ceteris correptionibus [*]( lEsai. 48,4 7 Hier. 6,29 12 cf. Ex. 9, 10 sqq. 21cf.Rom.6,4.8,17 ) [*](1 quia] quod A es et] esset B est et V 2 ferueus (r s. u) R 3 puta U 0 s. a) R quod A dicit if 4 conterator C remanet A 5 contemptus A iniquitatem A 6 cogit Ca.c. 7 deficit utroque loco V iam om. A tibiis (ti ex tu fact., u in ii mutat. uid.) JiC cibus v ferreis C 9 iheremiam v haec uobis omisso iam R etiam A reputauerant Va.c. 10 exaceruatis 0 exercebatis v 12 feruore R (s add. m2) 0 (u s. 0 et s add.) feruores ACv quae (i s. ae) R 13 generate (i s. r) R generata Av generate OC 14 in illo tempore CAv egyptum 0 15 castigaudum Ca.c. locustas V 16 est adhuc etiam A primitiorum A 18 linuit ROCa.c. 20 cruci­ fixus R 21 ut s. 7, C glorificetur CA 22 et alt. s. 2. 0 23 cum ceteris corrept. (fxsxa twv uiXwv tcXyjyuiv)] ceteris correptionibus B )

249
etiam illam nobis inputet bonus et pius deus dicens: quoniam incedebatismecumperuersi, etegoibouobiscumfurore peruerso, uel iterum: percussi uos in aurugine et in rubigine et in facellatione, et nihil profeci. extrinsecus sine filiis uos fecit gladius, et ne sic quidem con­ uersi estis ad me, dicit dominus. non illud autem accidat [*]( 2 ) dici de nobis, quia uinea facti sumus dilecto et plantati et calamis erecti et maceria circumdati et expectati, ut faceremus uuam, fecimus autem spinam, et non iustitiam sed clamorem, ita ut necesse fuerit destrui maceriam et esse nos in concul­ cationem et subuerti turrem et fieri nos in direptionem, ut ultra non putemur neque fodiamur, insuper etiam — quod est infelicius omnibus — ut mandetur nubibus, ne pluant super nos pluuiam. ego, fratres, talibus in aduersis cogitationibus agor [*]( 3 ) et his memet ipsum commomtionibus consolor; sic ego noui de castigationibus domini cogitare et, cum apud memet ipsum huius­ cemodi uoluam consilia, rursum ad orationem me domini suppli­ cationemque conuerto et adicio his quae supra diximus et dico uobiscum pariter: si me sequimini et mecum iungitis mentes et cogitationes uestras, dicamus pariter: peccauimus, inique egimus, inpietatem fecimus, quoniam obliti sumus manda­ torum tuorum et post cogitationes cordis nostri pessimi ambu- [*]( 1 Leu. 26, 27. 28 3 Am. 4, 9. 10 7 cf. Esai. 5, 1. 2 9 cf. Esai. 5, 7 10 cf. Esai. 5, 5 12 cf. Esai. 5, 6 13 cf. ibid. 20 Bar. 2, 12 22 cf. Hier. 18, 12 ) [*]( 1 illa A dominus R 2 inceditis v 3 aurjgine (u s. i) R auri­ gine V et] uel C\' 4 robigine (u s. o) R facellatione (a<paxE)uofjia>) Ca.r. facillatione OA fauillatjone Cp.c. fajlatione (gella s. la) R flagellatione V fauilla v jievpetj (s. pfeci) C intrinsecus 1i extrinsecus (in s. •ex) C 5 et ne] et nec ACVv quidem om. Cv 6 accedat (i s. e) 0 7 dicit A plan*tati C 8 expectauit Cv 9 uuam in ras. 0 spina* 0 10 distrui Ca.c. maceriam (h s. c) R et nos esse v in conculcatione RV 11 turrim A,OCp.c.,v 12 putemus C nec v 13 ut mandetur ex utinam detur R nobibus R 14 ergo 0 angor A 15 intra (m2 s. 1.) memet C inter memet v commotionibus ItO com­ munitionibus Ca.c. consulor OC 17 uoluem R 19 iungjas (iun­ gatis m2) R iungetis CVv 22 ambulamus C )
250
lauimus nec digne ingressi sumus uocatione, qua uocasti nos per euangelium Christi tui, nec conpetenter sanctas eius sus­ cepimus passiones nec pro merito humiliationem eius accepi- [*](4 )mus, sed facti sumus obprobrium dilecto tuo. sacerdos et populus mente excidimus, in unum omnes declinauimus, simul inutiles facti sumus; non est qui faciat iudicium et iustitiam, non est usque ad unum. exclusimus misericordias tuas et clementiam tuam a nobis et uiscera miserationum tuarum propter malitiam nostram et nequitiam pessimae nostrae adin­ uentionis auertimus. tu nobiscum, domine, fecisti bonitatem et misericordiam, sed nos iniquitatem. tu patiens et multae misericordiae, sed nos duii et multis flagellis digni. cognosci- [*](5 )mus bonitatem tuam, licet increduli simus. secundum ea quae peccauimus parum adhuc castigati sumus. t ute r ri b i lis es et quis resistet tibi? tremor canprehendet a te montes et magnitudini brachii tui quis resistet? et si resoluas cataractas caeli, quis eas concludet? lene est in oculis tuis pauperem et diuitem facere, uiuificare et morti tradere, percutere et sanare, quoniam hoc ipsum quod uis opus perfectum est. tu, inquit, ira­ tus es et nos peccauimus, quidam ueterum supplicantium tibi. nobis autem etiam e contrario tempus est dicere: nos peccauimus et tu iratns es. et propterea effecti sumus obpro- [*](4 cf. Dan. 3, 33 5 cf. Ps. 13, 3 14 Ps. 75, 8 19 Esai. 64, 5 22 cf. Ps. 78, 4 )[*]( 1 uocasti* C 2 ne A sanctos Ra.c. suscipimus Ra.c. 3 acci­ pimus C,Ra.c. 5omnia22a.c. 6 faciet Ra.c. 7 exclusimus (airey.Xstaafisv)] excludimus R et om. R 9 et nequitię pessimae nostrae adinuen­ tionis (is m2 in es mut.) C et nequicie pessime nostre adinuentiones v adinuentiones 0 10 fecisti bonitatem] liabuisti uoluntatem R bonitatem misericordiae A 11 multum (l e s. um) R 12 n (s. l. C) cognoscimus Cv 13 sumus (1 i s. pr. u) R sumus Cv secundum--peccauimus om. V 14 est R 15 conphendit Cv conprehendit A,Oa.c. a] ad R 16 magni­ tudinem Ra.l\', magnitudine Ca.c. et om. V 17 concludit v 19 tu inqujt R 20 nos] non 0 quidam] ait (s. l. m2) quidam R quod est A 21 nobis (ifxm όz xa: tu svavxwv v.a\'.p&; etitsTv)] nos R autem om. A 22 et alt. om. R obproprium R )
251
brium uicinis nostris. auertisti faciem tuam a nobis, et repletus [*]( I) ) est uultus noster ignominia. sed parce, domine! parce, domine! propitiare, domine! non tradas nos in finem propter iniquitates nostras neque exemplum nos facias ad correptionem ceterorum. magis, domine, aliorum nos suppliciis corrige et emenda, illarum dicimus gentium, quae non cognouerunt nomen tuum et potentiae tuae non sunt subiectae; nos autem populus tuus et uirga hereditatis tuae et oues pascuae tuae. propterea cor­ ripe nos, domine, uerumtamen in misericordia et non in ira, uti ne exiguos nos facias, domine, praeter omnes qui habitant terram.