Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
11. Haec puto quia dicat ad nos dominus, si flagellis eius non emendamur, quoniam quidem et contemptor permanet in contemptu et iniquus in iniquitate perdurat. nec aliquid in nobis agit caelitus inlata correptio, nihil flagella proficiunt. defecit iam tubus ferreus in fornace, defecit plumbum, in uanum operatur argentarius: nequitiae uestrae non [*]( 2 ) consumuntur. lper Hieremiam uobis haec iam olim reputaue ram; nunc ergo numquid me exacerbatis?\' dicit dominus. faut non praeualet manus mea etiam alias plagas et alia admouere tormenta? sunt adhuc apud me etiam ulcerum feruurae, quae sublato cinere ac fauilla in aerem per Moysen generatae sunt, qui illo tempore indignationis dei minister extiterat ad Aegyp- [*]( 3 ) tum castigandam. est adhuc et locusta, sunt et tenebrae pal- pabiles, est etiam ultima adhuc plaga, interitus primitiuorum, quam nullus effugit nec euadere quisquam potuit uastatoris manum nisi ille solus qui sanguine agni postes suos liniuit, id est qui fidem suam atque opera Christi sanguine et noui testamenti institutionibus consignauit, qui Christo concrucifixus est, qui consepultus est ei et resurrexit cum eo, ut et conglori ficetur cum ipso et nunc et in ultimo eius aduentu.\'