Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

85. Hoc autem nobis inde descendit, dum nos inuicem inpugnamus, dum uidemur nobis nimis catholici, nimis fideles et zelo dei excitari, sed non sicut expedit, et certare pro deo, sed non sicut fas est nec ut lex certaminum continet, quia certamen nostrum in hoc uenit, ut uictoriam capiamus infa­ mem, ut tunc magis perdamus palmam, cum in certamine uicerimus. aut non legimus quia nemocoronatur nisi legi- [*]( 2 ) time certauerit? certanti sola non sufficit uirtus, nisi et artis athleticae instituta seruauerit. tu autem, ut uideo, pro Christo aduersum Christum pugnas. nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.