Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

84. Hi enim cum aliquid aduersum quempiam de sacerdo­ tibus uel ministris dei culpabile uel reprehensibile ab istis qui supra dorsum nostrum fabricantur audierint, tamquam pro honestate ac religione animi sui exsecrabilius quod crimina­ tur accipiunt, et quod de uno iam crediderint id de omnibus [*]( 2 ) sentiunt. et facti sumus theatrum quoddam publicum non angelis et hominibus, sicut athleta dei Paulus dicebat, qui aduersum principatus et potestates agones desudabat, sed theatrum facti sumus abiectis omnibus et indignis et, ut ita dixerim, monstris et beluis per omne tempus et in omni loco, in plateis in tabernis in conuiuiis in consiliis. etiam usque ad ipsam scaenam — quod cum lacrimis dico — deducimur et a turpissimis atque inpudicissimis histrionibus inridemur, et nihil iam ita delectabile geritur in mimis, nihil ita grate cantatur in comoediis quam Christianus. [*]( 11 cf. Ps. 128, 3 14 cf. I Cor. 4, 9 16 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 1 insolentiae (in s. 1.) O 2 noment R 3 honestissimi Rp.c. 4 ho­ dio C 6 odorunt 0 et om. v 7 honeste Ra.c. 9 hii RO aliquis OC 10 ab istis om. v 11 fabricantav R fabricant v 12 ael et v religione Rp.c. execrabilius 0 ex§ecrabilius C criminan­ tur OV 13 iam de uno v de Ijuno C crediderint] ore ediderint V 14 sumus Rp.c. 15 athleata R dei om. R 16 aduersus R ago­ ne§ R agones (s paene euan.) C 17 abiectis \'omnibus (rccbi \'tolç «ovirjpot;) scripsi abiectis hominibus codd. v 18 omneş R 19 con­ uiuiis (ui pr. s. I.) C consiliis RC conciliis OV 20 schena 0 scenam RC dicam V 22 ita iam delectabile V 23 comoediis R co.mediis 0 comediis Cv cristianus 0 )