Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

73. Et omnis pars quae in primis perurguetur in nouissimo non bene dirigetur. nam et illud quod super petrosa semina­ tum est cito quidem exortum est, sed quia non habuit altitudinem terrae, ad primos statim aestus solis exaruit. et domus, cuius fundamenta non usque ad soliditatem petrae deducta sunt, incursus imbrium et impetns fluminum ferre non potuit. praeterea \'uae tibi, ciuitas, cuius rex tuus iuuenis\' Salomon dicit. et iterum: noli esse uelox in uerbis. quodsi ille praecipit uelocem ad uerba non [*]( 2 ) fieri, quanto magis in opus tantum et tam magnum uelociter prosilire non expedit! quasi uero tamquam e luto sub die formatum subito produci oporteat ueritatis magistrum, quem utique cum angelis adsistere oportet deo et cum archangelis glorificare atque in caelestibus altaribus offerre hostias Christo et apud ipsum et cum ipso fungi sacerdotio, ut reformetur quod dilapsum est, ut diuina in homine imago reparetur, ut superiori mundo habitatores sui reddantur et — ut simul to­ tum dicam —, ut ex hominibus in deorum numerum transeant.