Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
72. Et quando, inquiunt, ista erunt? hi qui omnia cita malunt esse quam cauta, qui tam cito aedificant quam cito destruunt. et quando, aiunt, lucerna ponetur super candela brum? quando talentum dabitur nummulariis? dei, inquiunt,[*](2 ) gratia temporibus et circuitu longo non indiget. haec qui feruidiores sunt erga amicitias magis quam erga religionem, quibus tardum est omne quod differtur, quasi non uel in ultima aetate melius sit aliquid inuenire prudentiae quam perurguere ineruditam iuuentutem, quia et multo melius est pauci temporis regnum legitimum quam tyrannis longi tem poris, quia et (multo) melior est exigua pars cum iustitia quam multae possessiones cum iniustitia. aut non pretiosius ducitur exiguum auri quam multi ponderis plumbum? [*]( 4 cf. Ioh. 17, 12. II Thess. 2, 3 14 cf. Matth. 5, 15. Marc. 4, 21. Luc. 8, 16. 11, 33 15 cf. Matth. 25, 27. Luc. 19, 23 ) [*](3 potes v 4 me ipsum abstraham a f. perd. v 5 faciem (a s. e) C mundari enim me V 6 oportet-prius om. Rml. conuenit et sic alios mundare sapientem add. m2 8 ad dominum utroque loco C alt. dnm v et alios ita v 9 alios om. MOA 10 manum porrigere V tuip dare R 12 hii RO 14 ponitur OV 15 nummolariis (u s. 0) R numolariis 0 numulariis V nummolariis Cp.c. 16 gratiae Cv indi gent Cv 18 tarde A est om. A in ultimam etatem 0 20 per urgere ACVv quia multo et melius C 21 pauci. 0 tyranni§ R tyrannidis (di s. I.) 0 tyrannides C (i in e mut.) v longe Ra.c. 22 multo addidi coll. lin. 20, om. codd. v 24 dicitur (u s. pr. i) 0 dicitur A )