Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
57. Sed quid? opus quidem tantum ac tale est et tam laboriosum cordi sensibili, periculum uero leue aut nullum et lapsus contemptibilis? et quidem multum mihi metum intentat. hinc quidem beatus Osee iudicium dicens esse de [*]( 2 ) nobis sacerdotibus et principibus: quoniam, inquit, laqueum facti sumus ip specula et sicut rete quod extensum est super Itabyrium, quod extensum est ab his qui humanas animas capiunt. sed et desecandos esse malos prophetas com minatur et igni consumendos iudices eorum. cessandum quoque esse ab ungendis regibus et principibus ordinandis, quoniam ipsi sibi statuerunt reges et non per deum.