Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

56. Et quid dicam per singula? uiuit non sibi sed Christo et praedicationi uerbi; mundum sibi crucifigit et se mundo; omnia parua ducit et exigua pro desiderio Christi. etiamsi ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum repleat euangelium, etiamsi usque ad tertium caelum raptus ascendat, etiamsi in paradisum deducatur et ibi audiat uerba quae non licet hominibus loqui, in his omnibus non gloriatur nisi tantum in infirmitatibus suis. sed haec Paulus et si qui forte sunt [*](2 ) in spiritu similes ei. nos uero uereor ne secundum illud quod scriptum est stulti quidam simus principes Taneos aut exactores populos racemantes uel beatificantes populum ad seductionem et semitas pedum eorum conturbantes [*](1 cf. II Tim. 1, 11 2 cf. II Cor. 11, 21 3 cf. Rom. 9, 3 8 cf. Gal. 3, 13 9 cf. Esai. 53, 4 11 cf. Rom. 9, 3 14 cf. Gal. 6, 14 15 cf. Phil. 3, 8 16 cf. Rom. 15, 19 17 cf. II Cor. 12, 2. 4 19 cf. II Cor. 12, 5 22 cf. Esai. 19, 11 23 cf. Esai. 3, 12. 9, 16 )[*]( 1 quae (i s. ae) 0 iudeorum Cv 3 secundum scilicet A 4 aliquid simile OA 6 introdici R 10 portabit Ra.c. eligit Ra c. 11 esse om. OAV 14 praedicatione A crucifigit (g in ras.) 22 crucifixit cet. v 15 duxit v siderio A 16 hierusalym Ca.c. illiricum O inliricum Ca.c. 20 fortes 0 22 quidem A sumus OA,Ca.c. tanaeos V thaneos Cv 23 populus 0 farcinantes ex racinantes C fascinates v 24 conturbant A_ )

47
aut etiam ex illis, de quibus dicitur quia inlusores domi­ nabuntur eorum et iuuenes praepositi et pueri sensi­ bus, qui fortassis ne panem quidem uel uestimentum habea­ mus ad hoc ipsum ut principes aliquorum simus, aut prophe- tae docentes iniqua et qui beatificamur in cassum. multum certe nobis deest, ut simus sacerdotes loquentes in corde Hierusalem. quae omnia Esaias inputat et exprobrat, cuius labia per Seraphin ignea pruna purgantur.