Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

5. Uerum ne hoc quidem nouum aut peregrinum est his, apud quos diuinae philosophiae studia uigent, ut ex ordine discipulorum quis in magistrorum adsumatur officium, sicut ne nautae quidem probabili, si res poscat, ad inspectionem prorae transferri uel ex illo loco, si uentorum probabiliter collegerit disciplinam, ad ipsa nauis gubernacula prouocari. uel fortissimo militi curam turmae cohortisque committi uel bene agentem turmam ad totius exercitus transferri [*]( 2 ) magisterium. non ergo existimet quis eorum, qui in alienis negotiis grauissimi censores fiunt et ex suis uitiis aliena gesta perpendunt, quod ego erubuerim ministerii huius gradum maiora desiderans. non ita ego sum uel diuinarum rerum magnitudinis uel humanarum humilitatis ignarus, ut non magnum arbitrer uniuersae naturae mortalium quoquolibet modo et in quolibet ordine adpropinquare deo, qui solus in- accessibilem omni creaturae habitat lucem.