Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
4. Quamuis ergo ne aliis quidem ullis animantibus absque rectoribus esse et gubernaculis tutum sciam, multo tamen magis hominibus idcirco quod amplius his et maius periculum inpendet errantibus, a quibus siquidem illud quod primum est seruari non potest ne delinquant, hoc certe in eis secun dum salutis obtinet locum, si corrigantur ac reuocentur a de- licto. si ergo hoc uerum apparuit et bonum iustumque uisum [*](2) est, certum est malum esse e contrario et inutile uel omnes fieri uelle rectores, ut nullus qui regi debeat iam supersit, uel rursum regendi officium neminem uelle suscipere, per quod utique claudicare continuo et labefactari poterit omne corpus ecclesiae nemine scilicet gubernante. et ubi iam nobis [*](3) uel quomodo aut a quibus coletur deus? quo pacto sacrosancta mysteria ad instar caelestis imaginis celebrabuntur, per quae utique in terris adhuc positi caelestibus ordinibus sociamur? erit sine dubio illud quod dictum est, ut non sit rex neque princeps neque sacerdotium neque sacrificium. et omnia illa nobis quoque accident, quibus pro inmensis sceleribus prior ille populus condemnatus est. [*]( 5 cf. Eph. 4, 16 6 cf. I Cor. 12, 20 7 cf. Eph. 4, 15 24 cf. Os. 3, 4 ) [*]( 2 adsistunt r 3 gerunt Ra.c.Vp.c.m2 5 habundat Ca.c.,v 7 exsistat AV 8 habet C 10 tutum] studium OCv sed multo magis A multū R 11 iccirco (sic semper) v 12 inpendit ROC impendit Y,.Ap.c. 16 e contrario malum esse Cv 19 utique] scilicet v labefacturi Ra.c. labefactori Ca.c. 20 neminem-gubernanterp C scilicet] quoque v ubi nam a nobis v 21 colitur ROCv colatur V quo pacto-sociamur om. A 22 misteria Ca.c. 25 nobis illa A 26 accedent OC,Ra.c. )