Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
48. Hebraeorum seniores tradunt quod fuerit talis quaedam apud eos antiquitus laudabilis obseruatio, ut non omni aetati omnis scriptura uel legenda uel discenda committeretur pro eo quod non expediret omnes omnia cito discere, quia nec capere possunt omnes omnia, et idcirco laedi eos potius quam iuuari, si nondum capaces ea quae sunt profundiora cognouerint. sed cetera quidem omnia, quorum etiam historica [*]( 2 ) narratio inprobabilis non est, a puero statim discunt, eas uero scripturas, quae uili indumento litterae pretiosa intrin- secus contegunt sacramenta, nulli ante uicesimum et quintum annum discere uel etiam scire committitur, quo scilicet sit hoc uelut munus quoddam propositum exercitio uirtutis his, in quibus ad illud aetatis et uita probabilis et ornatus morum et intellegentiae capacitas apparebit; qui utique iam ualeant bene et confidenter ascendere ab inferioribus litterae ad supe riora spiritus et excelsa.