Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

47. Pro his ergo omnibus considerabam multo esse melius peritioribus aliis cedere regendi habenas quam currus praeci­ pites per inperitiam dare, et magis accommodare aurem ad oboedientiae auditum quam linguam inperitam mouere. haec egomet mecum disserens et consiliario usus memet ipso non malo, ut opinor, sin minus, certe uel sedulo, dicta factaque quae ad pietatem pertinent discere potius ignorans malui quam [*]( 2 ) docere. optabile namque est et mihi percarum usque ad ulti­ mam discere senectutem, quoniam quidem nulla aetas ad perdi­ scendum sufficere potest, docere uero alios affectare eum, qui non sufficienter instructus est, res mihi uidetur antiqui prouer­ bii (in dolio discere artem figuli\', hoc est in periculo animarum doctrinam discere pietatis. quique aut satis stulti mihi uidentur aut temerarii: stulti pro eo, si in tantum bruti sunt ut inperitos se esse non sentiant, temerarii, si intellegunt quidem, audent tamen adire negotium. [*]( 10 cf. Ezech. 3, 20. 33, 8. Epist. Hier. 6 22 cf. Plat. Gorg. p. 514 E ) [*]( 1 adraisevere (ce s. ej-e) R ammiscere Cp.c.,v et om. A 2 carnales (i s. e) 0 4 dilectantur Ca.c. delectentur Cp.c.,v uentriloqui (qui s. I.) 0 6 et quod est v 7 placere (re s. I.) R et ut A 10 manibus nostris V 12 habenas (n s. I.) 0 13 acommodare 0 adcommodare R,Ca.c. ad oboedientiam et auditum V 15 egomet] ego et R ergo et Cv 16 sin] sint A factaque] quantaq; 0 17 discedere V 18 ultimum Ra.c. 19 discere s. I. m2 C 20 effectare Ra.c. eum] et A 23 disce«*re C stulti mihi satis RCv satis mihi stulti A )