Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
41. De illis uero quid dicamus qui, dum iactantiae gloriam quaerunt et praeesse populis delectantur, iniquitatem in ex- celsum loquuntur, qui uelut Iannes quidam et Mambres non tam Moysi quam ueritati resistunt et aduersum sanam doctri- [*](2 ) nam commouent arma uerborum? tertium quoque genus est ex inperitia contra dicentium, quam utique inperitiam conse quenter insolentia comitatur; et omni uerbo, nisi si quod forte ipsi protulerint, hostiliter et insolenter occurrunt. a quibus secundum domini dictum porcorum more ueritatis margaritae pedibus conculcantur.