Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

40. Tamquam enim de deo audituri et de summa om­ nium spe ac salute suscepturi uerbum quanto calidiores erga fidem fuerint, tanto adtentiores et scrupulosiores erga audiendum fient, ita ut, sicubi aliquid secus dicentis sermo sonuerit, non titubationem linguae putent, sed proditionem fidei pietatisque condemnent. et iudicant omnia non docentis ratione sed propriis sensibus, non his quos in ecclesia audiunt sed quos de domo secum deferunt conseruantes dogmata non quae rationabiliter didicerunt sed quae ex consuetudine non probabili tenuerunt. et hoc dico adhuc non ualde malorum [*]( 2 ) hominum uitium, qui, licet regulam non teneant ueritatis, tamen religiose haec pati uidentur et habere zelum dei sed non secundum scientiam et ideo fortassis uidebuntur non [*]( 19 cf. Act. 16, 4 23 Rom. 10, 2 ) [*]( 2 admoueri 0 offendit (a s. i) 0 3 ex om. OA pendit OCa.c. et ex sensu et ex uerbo et (et s. 1. C) ex auditu Cv 4 eueniunt V sal­ tem V,Cp.c.,v 7 prolatus V crassior] gratior (ti in ras.) R recipit 0 10 semno corr. in sermo R percipitur ex precipitur C scolis OACv sc.olis V 11 expectatio in mg. 0 12 et tamquam enim R 13 cali­ diores (&spp.6zspoi) OV callidiores RA,Cp.c.,v 17 pietatemque A con­ dempnent Cp.c. docentes OACv 18 rationem 0 19 dogmata* (m eras.) 0 20 pr. quae] q; (s. l. ue) C 21 probabili (b pr. ex p) C 23 hec tamen religiose pati uid. v relegiose OCa.c. et habere uidentur et habere zelum dei A ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 3 )

34
debere uehementius condemnari utpote nec multa uapulaturi tamquam ignorantes domini uoluntatem et idcirco non facien­ tes eam, aut qui fortassis etiam corrigi aliquando poterunt et emendari, quoniam religiosa mens quam cito offenditur tam prompte et facile curatur. si quis forte ei(s) sermo apte et conpetenter adhibitus cor pulsauerit, continuo sicut ignifer lapis pulsatus a simili ex ea quae sibi naturaliter inest lucis scintilla lampadas confestim ueritatis accendit.