Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
21. Haec sunt, pro quibus ego hanc nostrae disciplinae medicinam multo difficiliorem puto quam illam quae corporibus solis medetur. quae quanto difficilior est, tanto utique pretio sior et utilior. nam illa quidem pauca quaedam de profundio ribus tractat, quam plurima uero artis suae atque operis in oculis atque in manibus gerit; in hac uero nostra erga interiorem cordis hominem omnis cura est atque omne studium geritur et aduersum hostem, qui nos intrinsecus inpugnat atque obluctatur in sensibus. est nobis omne certamen, qui nobis [*]( 2 ) ipsis aduersum nos gladiis abutens morti nos tradit. aduersum haec ergo omnia multa quidem, immo tota fide, maiore uero dei gratia, aliquanto quoque, ut ego arbitror, etiam nostro studio ac labore nitendum est, quod in uerbo atque opere demonstratur, ut possimus, quod in nobis est pretiosius, uel curare animas a languoribus uitiorum uel purgare a maculis peccatorum.