Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

20. In quo et fortes sibi ac constantes uidentur aduersum salutem suam et prudentes aduersum uitam suam, dum uelut furtum aliquod intra se atque intra arcana mentis suae abscondunt peccatum, tamquam ab illo oculo qui uidet omnia latere possit id quod ab hominibus latet, uel dum excusant excusationes in peccatis, cum propriis uitiis et passionibus: rationes quasdam commentantur et malorum suorum aduocati fiunt; uel certe cum more surdae aspidis. quae non exaudit [*]( o ) uocem incantantium nec medicamentis sapientium cedit, quo solo aegritudo animae curatur, sermonem non recipiunt commonentis; uel certe, quod est ultimum malum, cum [*]( 7 cf. Gal. 5, 25 17 cf. Eccli. 23, 27. 39, 24 18 cf. Ps. 140, 4 21 cf. Pe. 57, 5-6 ) [*](3 cedat corporalis v corporali Rp.c. 5 exciderit V langentis C 6 obs.eruare R 9 demigantes Ca.c. 11 gerat Cp.c.m2,v 12 morbis] moribus A 14 fortes (s s. l.) 0 . costantes aduersum suam salutem uidetur et prudStes v 15 dum ut uelut A 16 furtum] futurum V archana RCv archanum 0 17 uidit 0 18 possçţ (it s. et) R ab omnibus v 20 commentantur om. A 21 fiunt] sunt R cum more] commore 0 comouere A 22 medicamentis (©apfiaxoic)] medicamento Rp.c. 23 quod 0 recipiunt (un s. alt. i) R recipit OAVv recepit (i s. e) C )

22
palam iam et inpudenter peccata defendunt et uelut mente capti publice et sine pudore in omne fiagitium praecipites eunt et tunc in eos, qui aliquantum se pro salute uel inpedire uel retardare certe cupiunt, tamquam inimicos et aduersarios etiam ulciscuntur odientes eos qui redarguunt in portis et sanctum sermonem exsecrantes, infelicissimi omnium in tan­ tum semet ipsos punientes, quantum amplius in aduersarios desaeuierint, sicut hi qui insania et furore correpti proprias carnes laniant, quas mente capti alienas putant.