Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
18. Locorum ac temporum et aetatis ceterorumque similium differentias medici requirent, quando et qualibus uel medica mentis uel cibis opus sit uel qualiter a noxiis abstinendum, uti ne artis disciplina superetur per desideria aegrotantium; interdum et ferri sectione utuntur et uirulentioribus medica-[*](2 ) mentis. quae omnia quamuis cum magno labore peragantur, nihil tamen in his tale geritur, quale est mores corrigere, uitia purgare, emendare uitas et propositum ad meliora con uertere atque omnia quae intra nos uel etiam extra nos geruntur sedula circumspectione moderari, ut omne quod in nobis est beluinum ac ferum a natura nostra separantes, si quid lenitatis et mansuetudinis est, si quid homine dignum et deo carum, pro illis omnibus inseramus aequumque iudi cium inter animam habeamus et corpus numquam deteriori naturae subicientes meliorem, quod est utique iniquissimum,[*](3 ) sed semper imperio animi et seruitio corporis abutamur. quae prima est lex dei et optime constituta per uniuersam eius creaturam obseruanda sine uisibilem siue etiam quae sensum uisus excedit.