Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
17. Anima autem, quae est diuina et a deo ueniens, super- nae nobilitatis est consors, ad quam etiam redire festinat, licet socio deteriori conligata est et deuincta, fortassis etiam propter alias causas, quas solus nouit ille qui uinxit et conligauit deus et si quis ille est qui ab ipso de huiuscemodi mysteriis inluminatus est et instructus, uerum, quantum ego intellegere possum, duabus, opinor, ex causis: una, ut per agones certami- [*]( 2 ) num, quae ei sunt aduersum terrena, caelestis gloriae heredi tatem petat et, sicut aurum igni, praesentis uitae aerumnarum probetur examine, quo uirtutis praemia non ex dei dono tantum speret sed, ut uere uirtus summum ei bonum sit, suo eam opere ac labore conquirat, ut a creatore quidem nobis naturaliter insitum uideatur bonum, a nobis autem uoluntate nostra ac proposito excultum et liberi arbitrii utriusque motus exercitio propagatum; alia uero, ut etiam [*]( 3 ) [*]( 15 cf. Eph. 6, 12 ) [*](2 flnes R multo §§t 0 praetiosior RO 3 exibet Ca.c. medellam RO medillam Ca.c. medicinam v temperalem C 5 solui tur V saluetnr Cv nunc] non v 6 uel pr. om. v 8 condicione 0 conditione cet. v 9 supernae (ante uocem spatium duarum litterarum, in quo uidetur exstitisse ac) R ac supernae cet. v adqua ex atqua R 10 nobilitatis est (est s. m2) consors R nobiJitatis consors cet. v 11 soj-tio 0 colligata C deuincta (n s. I.) 0 12 uinxit] iunxit Cv colligauit C 13 si qui** (eras. ab) 0 si qui Ra.c.Cv 15 oppinor 0 16 aduersus OV 17 igne Rp.e., v 18 dono dei v dona (o s. a m2) C 19 ei om. R 23 alia uero (fxspov 8s) R alia uero causa cct. v ) [*]( 2* )