Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. attollis caput et multo circumfluis auro;
  2. sed nebulis propter volitantibus obsitus alti
  3. verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas
  4. lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora
  5. subfusus rutilum frontis diadema retundit.
  6. obscuras video tibi circumferrier umbras
  7. caeruleasque animas atque idola nigra volare,
  8. censeo sublimem tollas super aëra vultum
  9. sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas,
  10. omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc Deus ipse
  11. constituit, cuius nutu dominaris et orbi
  12. imperitas et cuncta potens mortalia calcas.
  13. non decet ut submissa oculos regina caducum
  14. contemplere solum maiestatemque requiras
  15. circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas.
  16. non patiar veteres teneas ut me duce nugas,
  17. ut cariosorum venereris monstra deorum.
  18. si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu
  19. percussus tenui; mollis si brattea gypsum
  20. texerat, infido rarescit glutine sensim;