Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. Plutonis fera vota sui. quid sanctius ara
  2. quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
  3. anne fides dubia est tibi sub caligine caeca
  4. esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris?
  5. ecce, deos manes cur infitiaris haberi?
  6. ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic
  7. marmora secta lego, quacumque Latina vetustos
  8. custodit cineres densisque Salaria bustis.
  9. dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci
  10. imperium verae ceu maiestatis adoras?
  11. en quibus inplicita squalebat regia summi
  12. imperii fractis maiorum ab origine sacris,
  13. cum princeps gemini bis victor caede tyranni
  14. pulchra triumphali respexit moenia vultu.
  15. v.1.p.382
  16. nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem
  17. noctis obumbratae caligine; turbidus aer
  18. arcebat liquidum septena ex arce serenum,
  19. ingemuit miserans et sic ait: ‘exue tristes,
  20. fida parens, habitus! equidem praedivite cultu
  21. inlustrata cluis spoliisque insigne superbis