Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ignis ad horrificas nescit descendere poenas,
  2. nec capit humanis angoribus excruciari,
  3. pura, serena, micans, liquido praelibera motu,
  4. subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum,
  5. cui non principium de tempore, sed super omne
  6. tempus et ante diem maiestas cum Patre summo,
  7. immo animus Patris et ratio, via consiliorum,
  8. quae non facta manu nec voce creata iubentis
  9. protulit imperium patrio ructata profundo,
  10. hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
  11. aspergunt, alapis non vexat palma relisis,
  12. nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt,
  13. his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans
  14. p.128
  15. enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
  16. ille famem patitur, fel potat et haurit acetum,
  17. ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.
  18. dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
  19. desertum iacuisse thronum contenditis illo
  20. tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus,
  21. ergo Pater passus? quid non malus audeat error?