Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- accensisque eitum foliis magno inpete late
- conlucere Deum, nec spinea laedere texta,
- lambere sanguineos fructus et poma eruenta,
- stringere mortiferi vitalia germina ligni,
- quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae,
- quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
- ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum,
- lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis,
- qui sentum nostri peccamen corporis inplet;
- nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis
- creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor,
- qui negat intuitu fontem Deitatis adiri,
- credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
- visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons
- visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non
- innatus cerni potis est: latet os Patris illud
- unde Deus qui visibilem se praestitit olim,
- tale aliquid formans in sese quale secuta est
- passio, quae corpus sibi vindicat; ardua nam vis
- est inpassibilis, quoniam natura superni
p.126