Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars,
- quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas
- et pessum damnata ruens chaos intret opertum,
- sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa
- haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit,
- nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.
- tunc etenim factam video, cum cordis amici
- intravit germana domum limique recentis
- hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.
- illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis
- non est plena Dei, tanto moderamine missa
- quanto flans voluit flandi servare tenorem.
p.182