Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- quam modus et species determinat, at Deus ingens
- atque superfusus trans omnia nil habet in se
- extremum, ut claudi valeat sensuve teneri,
- inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima,
- quam spatium non mensurabile tendit,
- ergo animam factam, magno et factore minorem
- maioremque aliis atque omnibus imperitantem,
- corruptela putris nascentem turbida carnis
- concipit, ac membris tabentibus interfusam
- participat de faece sua; fit mixta deinde
- peccandi natura luto cum simplice flatu,
- sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore,