Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve
- muribus in praedam nullo custode iacerent,
- bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi
- servarent gravidis procul ostentata canistris.
- sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
- indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
- Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
- audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
- quod, cum te Christus penitus nigrante profundo
- inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
- nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
- regna tenebrarum tenui distantia fine