Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- rudere decoctam consuescit vivere massam,
- sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit,
- nil erat omne quod est: nil id procedere et esse
- atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
- parvum de nihilo primum fuit, addita parvo
- incrementa modis auxerunt omnia plenis.
- ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
- parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum
- exiguas rerum species elementaque mundi
- ex nihilo primum modica et mox grandia sensim
- crevisse, ex modicis quae consummata videmus?
- ac ne post hominum pastus calcata perirent,