Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. creditus inscriptusque rubet, cui visus in orbe
  2. haud dubitante fide Deus est, Deus ex Patre verus.
  3. ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu,
  4. p.148
  5. posteritas carnis, carnaliter omnia cernens,
  6. carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet
  7. interior; nec enim caelo lex carnea fluxit,
  8. quam tu carne colis, sed Christo feta meamque
  9. spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum
  10. lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae
  11. prima fides, nostrisque Pater promiserat olim
  12. perspiciendum oculis et legis voce probandum?
  13. nec solum legis; nam quae iam littera Christum