Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- lascivire choris, similaginis azymon esse,
- cum fermentati turgescant crimine mores,
- non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha,
- legis et antiquae praeductis pingere sulcis
- omne sacramentum retinet quod passio vera,
- passio, quae nostram defendit sanguine frontem
- corporeamque domum signato conlinit ore?
- hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1
- haec regis Pharii regnum ferale resolvit,
- deque potestatis mundanae grandine densa
- eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
- Abrahae genus est verum, cui sanguis in ore