Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum
  2. scimus ab innato, vere Pater et sata vere
  3. sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
  4. perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se
  5. sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente
  6. nascendi nova materies, ac se Deus ultro
  7. ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,
  8. nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,
  9. qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc
  10. Filius, auctore genitus quod sit Patre summo,
  11. summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar.
  12. unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem