Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus,
  2. haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
  3. nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella
  4. experti, heroum tandem intelleximus orsa
  5. priscorum et viso patefacta oracula Christo,
  6. haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
  7. hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati
  8. appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam
  9. Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus
  10. Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
  11. sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
  12. tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.