Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- nos festis trahimus per pia gaudia
- noctem conciliis votaque prospera
- certatim vigili congerimus prece,
- extructoque agimus liba sacrario.
- pendent mobilibus lumina funibus,
- quae suffixa micant per laquearia,
- et de languidulis fota natatibus
- lucem perspicuo flamma iacit vitro.
- credas stelligeram desuper aream
- ornatam geminis stare trionibus,
- et qua bosphoreum temo regit iugum
- passim purpureos spargier hesperos.
- o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae
- noctis principio grex tuus offerat,
- lucem, qua tribuis nil pretiosius,
- lucem, qua reliqua praemia cernimus.
- tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
- intus tu speculum, tu speculum foris;
- lumen quod famulans offero, suscipe,
- tinctum pacifici chrismatis unguine,