Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. fronte serenus et irradia,
  2. nominis ut sub honore tui has
  3. epulas liceat capere.
  4. te sine dulce nihil, Domine,
  5. nec iuvat ore quid adpetere,
  6. pocula ni prius atque cibos,
  7. Christe, tuus favor inbuerit,
  8. omnia sanctificante fide.
  9. fercula nostra Deum sapiant,
  10. Christus et influat in pateras;
  11. seria, ludicra, verba, iocos,
  12. denique quod sumus aut agimus,
  13. trina superne regat pietas.
  14. hic mihi nulla rosae spolia,
  15. nullus aromate fragrat 1 odor,
  16. sed liquor influit ambrosius
  17. nectareamque fidem reddet
  18. fusus ab usque Patris gremio.
  19. sperne, Camena, leves hederas,
  20. cingere tempora quis solita es,