Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. sertaque mystica dactylico
  2. texere docta liga strophio,
  3. laude Dei redimita comas.
  4. quod generosa potest anima,
  5. lucis et aetheris indigena,
  6. solvere dignius obsequium,
  7. quam data munera si recinat
  8. artificem modulata suum?
  9. ipse homini quia cuncta dedit,
  10. quae capimus dominante manu;
  11. quae polus aut humus aut pelagus
  12. aëre, gurgite, rure creant,
  13. p.22
  14. haec mihi subdidit, et sibi me.
  15. callidus inlaqueat volucres
  16. aut pcdicis dolus aut maculis,
  17. inlita glutine corticeo
  18. vimina plumigeram seriem
  19. inpediunt et abire vetant.
  20. ecce per aequora fluctivagos
  21. texta greges sinuosa trahunt;